1 | cana legam tenera lanugine mala mala dicit Cydonea, quae lanuginis plena sunt: sed non praeter obliquitatem. |
2 | nam ut in Aeneide diximus, apud Cretenses infamiae genus iuvenibus fuerat non amatos fuisse. |
3 | et verecunde rem inhonestam supprimit, quam Theocritus aperte commemorat. |