monumenta.ch > Servius > 29
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 28 <<<     >>> Ad v. 30

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 29

1 figere cervos aut furcas, quae figuntur ad casae sustentationem, quae dictae sunt cervi ad similitudinem cornuum cervinorum: aut, quod melius est, 'figere cervos' venari et iaculari intellegamus, ut magis ad voluptatem eum quam ad laborem invitare videatur.
Servius HOME

bav1646.13 bnf7960.32 med221.18