Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 25
1 | nec sum adeo informis verecunde suam commemorat pulchritudinem: sic Cicero in Caeliana "ut eum paeniteat non deformem esse natum", nam pulcherrimum voluit dicere. |
2 | in litore vidi cum p. v. s. m. negatur hoc per rerum naturam posse fieri; sed Theocritum secutus est, qui hoc dicit de Cyclope. |
3 | sed illic est excusatio, vel quia ingentem habet oculum Cyclops, vel quia filius Neptuni est. |
4 | unde quia ait 'in litore', volunt quidam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre potuisse: quam rem illud excludit 'cum placidum ventis staret mare'. |
5 | sed ideo in mari imago non cernitur, quia non stat: quod si stet, potest etiam nobis imaginem reddere. |