Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 24
1 | amphion dircaeus in a. a. Amphion et Zethus fratres fuerunt ex Iove et Antiopa; sed Zethus rusticus fuit, Amphion vero musicae artis peritus. |
2 | sane Aracynthus mons est Thebanus: unde 'actaeo' litorali debemus accipere - ut "at procul in sola secretae Troades acta" - , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint. |
3 | quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici imperitia. |
4 | nam et Theocritus ad exprimendam rusticam simplicitatem multa aliter quam res habet, dicit. |
5 | hac ratione potest et Oaxes Cretae fluvius accipi, cum non sit (Cretae), sed, ut diximus, Scythiae. |