monumenta.ch > Servius > 20
    >>> Ad v. 21

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 20

1 quam dives p. n. tria sunt quibus amatores possunt placere, divitiis, pulchritudine, cantilena: quae omnia se valere commemorat.
2 et multi secundum Homerum, qui ait καὶ γάλα λευκὸν, legunt 'nivei quam lactis'.
3 sed melius est 'quam dives pecoris nivei': nam candidae oves in ingenti sunt pretio, unde in georgicis legimus "continuoque greges lege mollibus albos", item alibi "munere sic niveo lanae, si credere dignum est".
Servius HOME

bav1646.12 bnf7960.32 med221.17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik