Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 11
1 | alia serpyllumque herbas calidas, quae aestum repel lunt: nam, ut etiam Plinius dicit in naturali historia, "omnis medicina aut a contrario aut a simili quaeritur": unde etiam calor potest aut frigore aut alio calore depelli. |
2 | hinc est quod in ultima ecloga, cum amator remedium quaerat ardori, dicit se iturum aut ad Scythiam aut ad Aethiopiam, ut "Aethiopum versemus oves sub sidere cancri". |
3 | sane serpyllus herba est, quam Graeci herpyllon dicunt: in multis enim nominibus, quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione 's' ponimus: inde est pro herpyllo 'serpyllum', pro hex 'sex', pro hepta 'septem'. |
4 | rapido aestv vehementi, ferventi. |
5 | 'fessis' autem vel aestu vel labore. |