monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 2, Ad v. 1

1 Corydonis in persona Vergilius intellegitur, Caesar Alexis in persona inducitur.
2 ardebat id est inpatienter diligebat et alebat et laudabat.
3 alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidisset in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono accepit.
4 Caesarem quidam acceperunt, formosum in operibus et gloria.
5 alii puerum Caesaris, quem si laudasset, gratam rem Caesari fecisset.
6 nam Vergilius dicitur in pueros habuisse amorem: nec enim turpiter eum diligebat.
7 alii Corydona, Asinii Pollionis puerum, adamatum a Vergilio ferunt, eumque a domino datum; Corydona a Vergilio ficto nomine nuncupari ex eo genere avis, quae corydalis dicitur, dulce canens; Alexin vero puerum quasi sine responsione ac superbum; hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Vergilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis.
Servius HOME

bav1646.11 bnf7960.31 med221.17