monumenta.ch > Servius > 70
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 69 <<<     >>> Ad v. 71

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 70

1 impius miles iratus Meliboeus impios milites dicit, seu quod agrum suum teneant, seu quod civile gesserint bellum.
2 impius miles qui pro Antonio arma portavit.
3 impius m. quia bella civilia gessit et desiderat.
4 impius.
5 m. hic Vergilius Octavianum Augustum laesit; tamen secutus est veritatem: nam miles portando arma et vincendo alios pietatem praetermittit.
6 novalia id est nova rura, quae per singulos annos novantur per semina.
7 habebit †in spe ponitur.
Servius HOME

bav1646.10 bnf7960.31 med221.16