monumenta.ch > Servius > 33
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 32 <<<     >>> Ad v. 34

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 33

1 exiret victima saeptis saepta proprie sunt loca in campo Martio inclusa tabulatis, in quibus stans populus Romanus suffragia ferre consueverat.
2 sed quoniam haec saepta similia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra "et miserae maculavit ovilia Romae", Iuvenalis "antiquo quae proxima surgit ovili".
3 sane 'pinguis' melius ad victimam, quam ad caseum refertur.
Servius HOME

bav1646.9 bnf7960.31 med221.15