monumenta.ch > Servius > 32
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 31 <<<     >>> Ad v. 33

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 32

1 nec spes libertatis erat nec cura peculi nec sperare poteram libertatem in oppressa civitate, nec habere curam patrimonii.
2 'peculi' autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud maiores peculium dicebatur a pecoribus, in quibus eorum constabat universa substantia, unde etiam pecunia dicta est a peculio: aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet; nam modo servi tantum peculium dicimus, ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit.
3 sane 'peculi' pro 'peculii' per synaeresin dictum est.
Servius HOME

bav1646.8 bnf7960.31 med221.15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik