monumenta.ch > Servius > 29
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 28 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 29

1 et longo post tempore venit, postqvam nos amaryllis h. g. r. iungendum est hoc totum: nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit, id est quando coepit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri.
2 allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Romam me contuli: nam Galateam Mantuam vult esse, Romam Amaryllida.
3 et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbae sectione.
4 longo post tempore aut archaismos est; antiqui enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie facere minime possumus: aut 'longopost' una pars est orationis, ut sit sensus, venit tempore longopost, sicut multominus, multomagis, postmodo: Horatius "postmodo, quod mi obsit, clare multumque locuto".
5 et 'longopost', ut postposita videatur esse praepositio et in unitatem coacta.
Servius HOME

bav1646.8 bnf7960.30 med221.15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik