Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 27
1 | libertas amor libertatis. |
2 | et aliter dicit servus, libertatem cupio, aliter ingenuus: ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Vergilius sub persona Tityri dicit se amore libertatis Romam venire compulsum, et item latenter carpit tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. |
3 | aut certe simpliciter intellegamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum: nam ubique eum Theocritus mercennarium inducit, item Vergilius, ut "Tityre dum redeo, brevis est via, pasce capellas". |
4 | quae sera tamen respexit inertem desidem, se non requirentem. |
5 | nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis. |