monumenta.ch > Servius > 22
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 21 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 22

1 sic canibus catulos similes sic matribus haedos n. s. p. c. m. s. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit.
2 qui enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis facit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit.
3 putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum.
4 hoc autem eum dicere, ille comprobat versus 'quantum lenta solent inter viburna cupressi': nam viburnum brevissimum est, cupressus vero arbor est maxima.
5 hoc autem genus argumentationis et apud Aristotelem lectum est, et apud Ciceronem.
6 componere comparare.
Servius HOME

bav1646.8 bnf7960.30 med221.15