1 | urbem quam dicunt romam quaeritur, cur de Caesare interrogatus, Romam describat. |
2 | et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plenum non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat. |
3 | est autem longum hyperbaton 'urbem quam dicunt Romam. |
4 | hic illum vidi Meliboee'. |