1 | spem gregis id est marem et feminam: reparatio enim gregis in sexu utroque consistit. |
2 | silice in nuda ad hoc pertinet praemissa dolentis interiectio: nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere". |
3 | conixa pro eo, quod est 'enixa': nam hiatus causa mutavit praepositionem, sicut "secludite curas" pro 'excludite'. |