monumenta.ch > Servius > 8
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 7 <<<     >>> Ad v. 9

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 8

1 saepe tener nostris ab ovilibus i. a. inbuere est proprie inchoare et initiare.
2 nemo autem unam eandemque rem saepe inchoat.
3 sed constat saepe pascua mutare pastores, sicut etiam in georgicis legimus "itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis; tantum campi iacet": unde necesse est pastores totiens aras inbuere, quotiens mutaverint pascua.
4 invenimus etiam apud antiquiores, inbuere esse non inchoare, sed perfundere et madefacere: secundum quod absolutus est sensus, ut sit 'saepe perfundet'.
Servius HOME

bav1646.6 bnf7960.30 med221.14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik