monumenta.ch > Servius > 2
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 1 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, Ad v. 2

1 siluestrem musam id est rusticum carmen.
2 tenvi avena culmo, stipula, unde rustici plerumque cantare consuerunt: alibi "stridenti miserum stipula disperdere carmen".
3 dicendo autem 'tenui avena', stili genus humilis latenter ostendit, quo, ut supra dictum est, in bucolicis utitur.
4 meditaris quod Graeci μελετῶ dicunt, per antistoechon 'meditor' dixerunt Latini: l enim et d interdum sibi invicem cedunt, unde et 'sella' pro sedda dicitur a sedendo.
Servius HOME

bav1646.6 bnf7960.30 med221.14