monumenta.ch > Servius > 4
Servius, De centum metris ad Albinum, de dactylicis <<<     >>> de choriambicis

Servius, De centum metris ad Albinum, de anapaesticis

1
metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt
tamen frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem
etiam dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas soluitur
breues.
2 sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci.
3 de threnico.
4 threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc,
calidum iubar est.
5
de chorico.
6 choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
animus male fortis.
7 de aristophanio.
8 aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut
est hoc,
uenit optima Calliope.
9 de paroemiaco.
10 paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc,
aditum Veneris fuge uirgo.
11 de pindarico.
12 pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
fuge moenia iam Telamoniade.
13 de alcmanio.
14 alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
tremulum mare molliflua nitet aura.
15 de archebulio.
16 archebulium constat dimetro acatalecto et
palimbacchio, ut est hoc,
dea somnifero uaga curriculo relucet.
17 de pindarico.
18 pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est
hoc,
medium rapido mare Thybris adit fluuio.
19 de alcmanio.
20 alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
date Pierides mihi carmina doctiloquorum.
21 de stesichorio.
22 stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
iacet in thalamo tibi uirgo decens Veneris specie.
23 de simonidio.
24 simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles.
25 de alcmanio.
26 alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est
hoc,
sua munera fert Venus alma rosas iuueni Cinyreiadae.
27 de aristophanio.
28 aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
date uina mihi, date serta, iuuat dare tempora tota Lyaeo.
Servius HOME

bbb207.78v

Servius, De centum metris ad Albinum, de dactylicis <<<     >>> de choriambicis
monumenta.ch > Servius > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik