1 | metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tantum iambum uel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum breuium iunctura uitetur. |
2 | sed ex multis tredecim usui tradenda subieci. |
3 | de aristophanio. |
4 | aristophanium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc, ualles per imas. |
5 | de euripidio. |
6 | euripidium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc, Aiax furit dolens. |
7 | de anacreontio. |
8 | anacreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc, dissolue Baccha crines. |
9 | de archilochio. |
10 | archilochium constat dimetro acatalecto, ut est hoc, serena lux micat polo. |
11 | de alcaico. |
12 | alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc, amant uenena parricidae. |
13 | de alcmanio. |
14 | alcmanium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc, spernis decorae uirginis torum. |
15 | de hipponactio. |
16 | hipponactium constat trimetro catalectico, ut est hoc, doctis Thalia uatibus fauebit. |
17 | de archilochio. |
18 | archilochium constat trimetro acatalecto, ut est hoc, Martem fatigat prodigus uitae furor. |
19 | de hipponactio. |
20 | hipponactium constat trimetro acatalecto claudo, ut est hoc, pauper poeta nescit antra Musarum. |
21 | de anacreontio. |
22 | anacreontium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc, amor puellae pectus inprobe fatigat. |
23 | de aristophanio. |
24 | aristophanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc, marcent lucernae, sol propinquat, non tamen uacas. |
25 | de aristophanio. |
26 | aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc, portum petamus, aura lassat, uela solue malo. |
27 | de anacreontio. |
28 | anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc, hic finis est, iambe, salue, uindicis doctor meli. |