monumenta.ch > Servius > [praefatio (et epilogus)]
>>> Servius, De centum metris ad Albinum, de iambicis

Servius, De centum metris ad Albinum, [praefatio (et epilogus)]

1
clarissimo Albino Seruius grammaticus.
2 tibi hunc libellum, praetextatorum decus Albine, deuoui.
3 nam licet
patris auique, quibus maximam reuerentiam litterae debent, cottidie
urgearis exemplo ibique pubescas, quo uelut ad Musarum sacraria uenitur,
non tamen caelo suo tantum numina perfruuntur, saepe humiles lucos ac
uilia pauperum tecta subierunt.
4 quare laboris mei uelim faueas uoto,
indulgeas audaciae.
5 quod si secus cesserit, in cupiditatem deuotionis
interpretabor euentum placendi.
6 uale.
7
licet audacter, non tamen ineleganter, hunc libellum qui uolet
centimetrumnominabit.
8 tot enim metrorum digessi quanta potui breuitate.
9 rationem omittens, quo quidque nascatur ex genere, qua scansionum
diuersitate caedatur, quae res plus confusionis quam utilitatis habet.
10 sed
lecturo haec fere generaliter scienda sunt: finalem syllabam in omnibus
metris indifferenter accipi, παντὸς γὰρ μέτρου τὸ τέλος ἀδιάφορον:
solutionem esse, cum pro longa syllaba duae breues ponuntur: loca
inparia dici primum tertium quintum et deinde, paria uero secundum
quartum sextum et deinde: penthemimeren esse, cum duos pedes sequitur
syllaba quae partem terminat orationis; hephthemimeren uero, cum tres
pedes similiter sequitur syllaba {tritum trochaeum, cum post duos pedes
perfectos finita parte orationis trochaeus remanet; tetartum trochaeum,
cum definitione eadem quartum tenet locum trochaeus}: catalecticum
uersum dici, cui syllaba una deest; brachycatalectum, cui duae desunt;
hypercatalectum, cui una superest; acatalectum, {ubi nihil plus minusue est in
uersu} qui legitimo fine concluditur: monometrum uel dimetrum uel
trimetrum uersum in iambicis trochaicis anapaesticis metris per pedes
duplices conputari, in ceteris per simplices: metra uel a pedibus nomen
accipere, uel a rebus quae describuntur, uel ab inuentoribus, uel a
frequentatoribus, uel a numero syllabarum: eaque esse octo principalia, iambicum,
trochaicum, dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum,
ionicum a maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus,
eligentes ea quae ad palmam lyrae perducit uoluptas.
Servius HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik