| s. | TESTAMENTUM VETUS |
| s. | Adam et Eva. |
| 1 | [ 1. Eva columba, sunt tetrasticha.---Tum, primo, I. ] [1 et 2. Hoc opus Aldus vocat Dittochaeum; et non video cur alii titulum mutaverint, et de novo inveniendo cogitaverint. In Prag. inscriptio est Dicta Prudentii Aurelii: versus omnes sunt continuati absque ullo titulo. In Mar., Incipiunt tituli historiarum per Adam et Adam (legendum per Adam et Evam). In cod. Vat. A nullus titulus, et negligentissime omnia scripta. In Vat. B, Tituli historiarum per Adam et Evam; ita etiam in Rat. In Alex., Incipiunt tituli historiarum; ad marginem charactere veteri, sed minutiori, Iste liber Dirocheum vocatur, id est duplex refectio. In Urbinate cod. Incipit liber Ditrocheus, qui continetur in titulis historiarum. In Vat. I, Incipiunt tituli historiarum per Adam et Eva. In Vat. Q desunt tituli. Alia vide proleg. cap. 3, 4 et 5, ubi de operibus Prudentii agitur. In Mar. ponitur Dittochaeum post odem Immolat Deo Patri, quae est epilogus in Aldo et in nostra editione. In Vat. B ponitur post librum Peristephanωn. Chamillardus cum aliis Enchiridion inscribit, et addit nonnullos cum Fabricio hoc poemation tribuere Amoeno cuidam ignoto priscis poetae, alios cum Sichardo Sedulio, quia scilicet cultius hoc poema est caeteris carminibus Prudentii. Ante Chamillardum Philippus Labbeus asseruerat, hoc carmen caeteris Prudentii praestare, ideoque Prudentio a multis abiudicari. Idem affirmat Bailletus in Iudiciis Sapientum de Prudentio. Aldus in Vita Prudentii contrarium testatur: Διττοχαίον, duplex cibus, διττὸς duplex, et ὀχὴ cibus. Sunt enim tituli historiarum Veteris et Novi Testamenti, atque hinc puto Dittochaeum, hoc est, duplicem cibum appellatum hunc librum a Prudentio. Sed quoniam non sic excultus est et elaboratus hic liber, ut caeteri a poeta compositi, sunt qui non esse Prudentii dicunt. Ego vero ipsum a caeteris separare non sum ausus, tum quia Gennadium, qui post divum Hieronymum scripsit de viris illustribus, Dittochaeum a Prudentio compositum dicit, tum etiam quia in antiquissimo codice caeteris Prudentii operibus insertus et hic erat libellus, et pro DITTOCHAEUM, DIRROCHAEUM titulus, scriptorum culpa, quod coniicio facile, quia interpretatum inibi est antiquissimis characteribus, DUPLEX REFECTIO pro DUPLEX CIBUS. De hoc titulo antiquissimo in codd. et interpretatione vide proleg., praesertim toto capite quarto. Heinsius ex suis notat: In glossa Oxon., Iste liber proprie Dirochaeum vocatur: in Oxonio altero codice, Incipiunt tituli historiarum Aurelii Prudentii Hispaniensis, quod Dirocheum de utroque Testamento vocatur. In Thuan. sub titulo Historiarum citatur initio operis, ubi index poematum Prudentianorum exhibetur. Et sub finem huius poematis, Explicit Tituli historiarum. In Cauch., Tetrasticha de Veteri et Novo Testamento. Heinsius Diptychon inscribit ex coniectura Gifanii, negatque fetum Prudentii esse: sed quod Aldum idem censuisse affirmat, fallitur, ut ex verbis Aldi patet. Ex Thuan. cod. lemmata tetrastichorum expressit Heinsius, quo vetustius aliud exemplar non viderat. Sichardus ait, se inscriptionem vulgatam huius libri mutasse, nixum exemplaribus veteribus, quae non habent Dittochaeum, sed Enchiridion: fatetur vetustissima quaeque exemplaria in eo mire convenire, ut Prudentio adiudicent hoc opus, sed suspicatur esse Sedulii, aut Amoeni cuiusdam, cuius nomen praefixum viderat in vetusto codice Argentoratensi. Hunc codicem fuisse Werneri Wolflini Argentoratensis refert ipse Sichardus in praefatione ad omnia opera. Fabricius non recte ait, Sichardum in ea esse opinione, ut opus sit Sedulii: nam dubius est Sichardus. Quod autem Fabricius in haesitatione putat sequendum, quod libro antiquo teste probaretur, adeoque carmen Amoeno adiudicandum, non satis sibi constat, nam versus Dittochaei passim laudat sub nomine Sedulii, et aliunde fatente Sichardo vetustissima quaeque exemplaria Prudentio illud attribuunt. Verum exemplaria nostra vetusta ab exemplaribus Sichardi dissident, nam Dittochaeum habent, non Enchiridion. Existimo etiam, Prudentio nomen Amoeni adhaesisse ex ipso opere, quod amoenum ab aliquo dictum fuerit. Weitzius ex codice, ut videtur, Goldasti Dittochaeum hac inscriptione, et versibus antiquis decoravit: Prudentii Amoeni Diptychon, sive Tituli historiarum Veteris et Novi Testamenti. Incipiunt Tituli libri manualis amoeni. Reliquos versus habes in proleg. num. 244. Non dubito quin auctor vetus horum versuum Manuale amoenum vocaverit, sive librum manualem amoenum. Aliquis intellexit Manuale Amoeni, ut Facetus quidam poeta nunc nominatur, quia in principio carminis anonymi vox facetus occurrit. Ex Gennadio quidem elogium petitum est, ut cernere licet proleg. cap. 3, ubi eadem sunt verba Exceptis personis. Eadem fere ratione Enchiridii appellatio est conficta, quod liber facile manu gestari posset, sive esset manualis; et cum eo lemmata, seu tituli historiarum contineantur, tituli historiarum est vocatus. Minus mirum est vocabulum tetrastichorum, quod ex genere carminis petitur: solet enim in antiquis codicibus Prudentii genus metri singulis carminibus affigi. In Rat. cod. elogium Prudentii ex Gennadio refertur, et cum in Gennadio plerique Dittochaeum, nonnulli Dirocheum legant, Rat. habet χειροχαῖον, addita glossa, i. e. manualem librum. Itaque dubius haesi aliquandiu, au Chirochaeum a Prudentio scriptum crederem.: sed Dittochaeum non mutandum decrevi. Hoc opusculum saepius est seorsum editum, et in Bibliotheca Patrum inter opera Prudentii, et sub Amoeni nomine, ubi carmina esse interpolata, monuit Heinsius. Prisca manu in scriptis nusquam reperi inscriptionem Diptychon, seu Diptychion, ut restituendum suspicatus est Gifanius Indic. Lucr. pag. 359, verbo MARE MAGNUM, quia in iure occurrit multa mentio Diptychi et Diptychii, non quod in veteribus membranis hanc lectionem seu eius vestigium invenerit, ut Cellarius asseruit: ait enim Gifanius, in vet. lib., et in Gennadii Vita Prudentii esse Dittocheum, Dirocheum, Chirocheum. Giselinus etiam agnovit la quibusdam vocari Chirocheum, quod manuale vertebant; sed auctoritate sui cod. et alterius Buslid. praetulit titulum Tetrasticha de Veteri et Novo Testamento; cuius similes sunt inscriptiones in Ausonio et aliis. Glossas huius opusculi deprompsi ex Manuali biblico sacrae Scripturae edito anno 1610, de quo vide proleg. cap. 4. Quamvis enim Ioannes Fabricius Biblioth. Lat. vet. lib. III, cap. 2, num. 20 affirmet, eas glossas in Weitzii Prudentio obvias esse, falsum tamen id est, nam Weitzius ignorans eas glossas, quae ante prodierant, ex cod. ms. pauculas sumpsit, ut conferenti utrasque fiet manifestum. Labbeus, in Nov. Biblioth. mss. pag. 64, codicem ms. huius operis Prudentiani laudat, qui emendatior erat Tetrastichis Manualis biblici Goldasti. Imagines rerum, quas Prudentius describit, exstare plures depictas in antiquorum Christianorum sepulcris observare potes tom. III Antiq. Christ. doctissimi viri P. Thomae Mariae Mamachii, pag. 30 et seqq., ubi explicationes et significationes adducit. Barthius, cap. 12 lib. VIII Adversar, ex multis locis similibus arguit, auctorem Dittochaei esse Prudentium, ex quo nos proficiemus, plura alia addentes. Eva primum candida columba, tum nigra dicitur, ut Psych. vers. 787, Niveis tradit Deus ipse columbis: nam quod ait Barthius, alibi Prudentium dixisse de Paulo, Corvos mutare columbis, hoc in ipso Dittochaeo exstat vers. 192. Vide cap. 2 Genes. Plurimi vers. 2 scribunt anguinum, alii anguineum. Non semel hoc vocabulo usus est Prudentius. Pro malesuada habent malesuasa Vatt. N, Y, Z, AA, BB, CC, quos minime sequar. ] Eva columba fuit tum candida, nigra deinde |
| 2 | Facta, per anguinum malesuada fraude venenum, |
| 3 | [ 3. Tinxit, infecit.---Maculis, peccatis, I. 4. Tegmina, alias perizomata, I. 5. Nutu distante, discretiva potestate, I. 6. Refutans, respuens, I. 7. In Abel, moraliter, I. ] [4. In uno Vat. reperit Teolius Mox draco dat nudis ficulnea tegmina victor. In Vall. exstat dat nudis ficulnea mox draco tegmina victor. Barthius observat non esse ex textu sacri libri, sed ex interpretatione Iudaeorum, quod draco, seu Satanas Adamo et Evae texuerit velamina ficulnea. At pro nostro poeta responderi potest eius verba esse dat victor draco tegmina, non quod texuerit, sed quia causa fuit peccati, ex quo tegmina ficulnea consecuta sunt. Titulus 2 abest a Vat. B. In Vat. A, D, Alex., Abel et Cain. In Mar., Rat., Vat., I, Cain et Abel. Ald., et Thuan. De Abel et Cain. In Vallicellano nulli sunt tituli tetrastichis praefixi. Vide Genes. IV. 6. Gold., occipiens, mendum puto, pro accipiens. De hac historia Prudentius in praefat. Hamartigeniae, ubi vers. 5: Hic terrulentis, ille vivis fungitur. In hymno Exsequiarum caro terrea, spiritus vivus dicitur, et in Hamartigenia caro exemplo Caini exprimitur et exponitur. Titulus 3 in Vatt. B, I, Mar., Rat., et Thuan., Arca Noe. In Vat. A Ald., De Noe et diluvio, cum Alex. In Vat. D, De arca Noe et diluvio. Vide Genesis cap. VIII. ] Tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam. |
| 4 | Dat nudis ficulna draco mox tegmina victor. |
| s. | Abel et Cain. |
| 5 | Fratrum sacra Deus nutu distante duorum |
| 6 | Aestimat, accipiens viva, et terrena refutans. |
| 7 | Rusticus invidia pastorem sternit. In Abel |
| 8 | Forma animae exprimitur: caro nostra in munere Cain. |
| s. | Arca Noe. |
| 9 | [ 14. Pertexit, vel protexit, I. 16. Ferri, dari, I. 17. Quo, ut, I. 19. Hoc illud, scilicet est, I. 20. Spelaeum, spelunca, I. 22. Portendunt, significant, I. 23. Uberis, ubertatis, I. 26. Cratera, scyphum, I. ] [12. Heinsius lib. I Advers. posth., cap. 6, corrigi vuit ratae pro datae. Nihil opus est correctione. Teolins in verbo haeserat notat, Prudentium legisse iuxta LXX, Qui (corvus) egrediebatur, et non revertebatur. Sed cur non iuxta Vulgatam, quae eodem modo legit? Titulus 4 in Gisel. et Thuan., Hex Mambre. Vatt. B, I, Rat., Mar., Weitz., Ad ilicem Mambre. Alex., De Abraham et hospitio eius. Vat. D. De hospitio Sarae. Aldus, De Abraham et hospitio. Vide Genes. cap. XVIII. 13. Vat. A, haec pro hoc, male. In uno Vat. desiderari hoc advertit Teolius, quod pariter abest a Vallic. Interpretes plures putant Abrahamum Dominum ipsum, non angelos, hospitio excepisse, et SS. Trinitatis mysterium agnoscunt. In eadem sententia est Prudentius Apotheos. vers. 28 et seqq., ubi Abraham hospes Christi, hoc est Verbi dicitur. 14. Vat. A, mendose, armentalis enim. Rat., Weitz., Gold. apud Weitzium supra, praetexit. Prag., praetexit. Mar., pertexit. Ald., Gis., Urb., protexit. Goldastus in Manuali biblico, pertexit, quod ex eodem Goldasto in textu indicavit Weitzius. Alexandr. quoquo pertexit, ut alios omittam. Culmen aliquando sumitur pro vili casa, ut apud Virgilium ecloga 1, Pauperis et tuguri congestum cespite culmen. Confer not. hymn. 1 Cath., vers. 14, Stantes sub ipso culmine. 15. In Vall., gaudia tarda, et pro diversa scriptura sera. Titulus 5. Plerique optimi, Monumentum Sarae pro titulo 5, nisi quod nonnulli scribunt Sarrae. Vat. D, De Abraam et agro empto. Aldus, Abraham agrum emisse. Genes. XXIII. 17. Weitz., Gis., mercatur, cum Pal. et Goldasto Weitzii. Scripti fere omnes mercatus, sed in nonnullis mendose additur verbum substantivum est, nam mercatus agrum dicitur per epexegesim. Contra metrum veto est mercatus est agrum, quod in uno Vat. invenit Teolins. Heinsius com Thuan., Egm. et nonnullis aliis, cui conderet, quod Aldus expresserat. Nostri plerique quo, ut Mar., Rat., Prag., Vall., Vatt. I et Y. In Vat. D, in quo. In aliis tamen est cui, ut Alex. et Vat. A. Etiam in nonnullis nostris est mercatur a secunda manu, scilicet in Mar. et Rat. Teolius edidit quo, sed in notis ad hunc versum et ad vers. 105 Psychomachiae videtur praeferre cui. 18. Vat. A et Palat., moratus, perperam. 19. In uno Vat. apud Teol., hoc illi millibus emptum. 20. Vall. contra metrum, sepulcrum pro spelaeum. Favilla pro defunctorum, quorum corpora non comburuntur, reliquiis alibi etiam a poeta accipitur. Vide Cath. hymnum Omni ora, vers. 100, et hymn. Exsequiar., vers. 142. Titulus 6 est Somnium Pharaonis in plerisque. Aldus, Pharao somnium vidisse. Vat. D, De somno Pharaonis. Adisis Genesis cap. LXI et hymnum 6 Cath., vers. 57. 21. In Rat., Prag., Goldasto apud Weitzium, Vat. uno apud Teol., spicae et vaccae, quod tenuit Weitzius. In reliquis spicae, vaccae. Vall., spicae et totidem vaccae. 22. Giselinus ad oram, portendunt visae per somnum. Ita Sichardus. 23. In Bong. et Vat. I, tum pro duo. In Mar. etiam dum, vel tum, supra duo. Pro uberis Vat. A verberis, mendose. 24. Hoc etiam saepissime a Prudentio usitatum, ut Christum pro Deo, et Verbo divino ponat. Vide Cath. hymn. 4, vers. 68. Tituli 7 lemma in plerisque, A fratribus agnitus Ioseph, vel Ioseph a fratribus agnitus; hoc secundo modo habent Vatt. B, I, Alex., Mar., Rat. In Vat. D, De Iosephi venditione a fratribus. Consule Genes. cap. LXIV. 25. Vat. B, venditur. 26. Vat. A, male, in terris sacco. Fabr., Pal., Cratera in fratris sacro. Weitzius crateram cum Urb. Giselinus cum Goldasto in Manuali biblico et multis mss. vett., cratera. Aldus quoque cratera, et a Weitzio allegatur pro fratris sacco; apud me habet in farris sacco. Codices Vati. recentiores, ut D, N, AA et alii, in fratris sacco. Alii, farris sacco, ut I, Q. In Vat. d. et Vallic., in sacco fratris. Vat. B, Mar., Rat., Prag., Crateram in farris sacco. 27. Heinsiani, Mar. a prima manu, Urb., Alex., Vatt. A, I, Weitzius, Gisel. ad oram, Vallic., auctio fallax, quam lectionem probant verba sequentis versus veniaque pudescunt, nempe venia a Iosepho data ob auctionem seu venditionem ipsius, quae tunc prodita fuit et manifestata. Legunt actio fallax Vatt. B, D, N, Q, Mar. a secunda manu, Rat., Prag., Widm. et alii, qui intelligunt actionem, qua Iosephus fratres, rei gestae ignaros, aliquandiu felehit. ] Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam |
| 10 | Ore columba refert ramum viridantis olivae: |
| 11 | Corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus |
| 12 | Haeserat: illa datae revehit nova gaudia pacis. |
| s. | Ad ilicem Mambre. |
| 13 | Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambre |
| 14 | Armentale senis pertexit culmen; in ista |
| 15 | Risit Sara casa, sobolis sibi gaudia sera |
| 16 | Ferri, et decrepitum sic credere posse maritum. |
| s. | Monumentum Sarae. |
| 17 | Abraham mercatus agrum, quo conderet ossa |
| 18 | Coniugis: in terris quoniam peregrina moratur |
| 19 | Iustitia, atque fides: hoc illud millibus emptum |
| 20 | Spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est. |
| s. | Somnium Pharaonis. |
| 21 | Bis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni |
| 22 | Per somnum visae portendunt dispare forma |
| 23 | Uberis, atque famis duo per septennia tempus |
| 24 | Instare: hoc solvit patriarcha, interprete Christo. |
| s. | Ioseph a fratribus agnitus. |
| 25 | Venditus insidiis fratrum puer: ipse vicissim |
| 26 | Cratera in farris sacco clam praecipit abdi, |
| 27 | Utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax |
| 28 | [ 33. Tutus agit, protectus agit.---Vel per mare, vel etiam, I. 37. Montis apex, Sinai, I. 38. Saxorum pagina, tabulae, I. 48. Cruce suspendit, propter figuram mysticam, I. 49. Lacuna, fossa aquae, I. 50. Tristificos, amaros, I. ] [28. Gis. ad marg., veniaque pudescunt cum plerisque; in textu vanique pudescunt. Hoc verbo usus est Prudentius Cath. hymn. 2, vers. 26, et Apoth. vers. 776. Teolius ex uno Vat. notat veniamque petiscunt pro petissunt, vel petessunt cum glossa poscunt. In Vall., male, veniamque poscunt, cuius glossa petunt cum pudore videtur facta pro pudescunt. Titulus 8 in fere omnibus Ignis in rubo. Aldus Mosem rubum vidisse ardentem. Res narratur cap. III et IV Exodi. 29. Deus igneus Prudentianum est, ut hymn. Cath. Circa exsequias, Deus, ignee fons animarum, et saepe alias. Confer not. in vers. 1 eius hymni. Hanc eamdem historiam poeta noster complexus est hymno 5 Cath., vers. 31 et seqq. ubi similes phrases. Vide etiam Apotheos. vers. 55 et seqq., Sed tamen et sentam, etc. Titulus 9, Iter per mare, ex scriptis et editis. Aldus, Pharaonem in mari submersum. Legi potest cap. XIV Exodi. 33. Idem poeta Cath. hymno 4, vers. 46, O semper pietas, fidesque tuta. Cyprianus in epistola ad Donatum extrema laudat mentem in Deum solidam, fidem tutam, quem locum frustra sollicitat Gronovius Observat. eccles. cap. 3, nam rectissime fides tuta dicitur. Mare magnum passim apud poetas, e Graeco sumptum; de quo Gifanius Indic. Lucr., verbo MARE MAGNUM. Celebris est hic titulus cuiusdam veteris bullae, et nunc Romae recentis poematis Italici. In Vall. legitur vel per mare Rubrum, quod est glossema. 34. Vat. A, mendose, scissum pro scissim. Bong., sensim. In hymno S. Vincentii, vers. 842, Rubrum salum dehiscere. 35. Ald., Prag., Alex., Vallic., rapidos; in aliis, rabidos. In 10 titulo lemma Moses accepit legem cum Alex., Vatt. B, I, Mar., Rat., et Weitzio; in Giselino et aliis, accipit. Aldus, Mosi legem datam. Relege cap. Exodi XIX et XX, et Cath. hymnum 7, vers. 36 et seqq. 37. Vall., Montis fumat apex. 39. Error Vat. A, reiussit pro revisit. 40. Egm., Vat. A, vitulis, male, nam forma vituli Deus erat Hebraeis. Titulus 11. Manna et coturnices. Aldus, Manna in deserto datum. Habes historiam Exodi cap. XVI, et Psychom. vers. 374, ubi occurrunt eadem fere verba angelicus cibus et tentoria. 44. Torn., coniecta coturnix. Hymno 5 Cath. multi ex his titulis comprehenduntur. In eo hymno, vers. 101 et seqq., de nube coturnicum, quam hic iterum refert. Lemma tituli 12, Serpens aeneus in eremo. Alii, aereus. Ita in Rat., sed recenti manu, prioribus abrasis. Aldus corrigendus est in remo pro in eremo. Consule cap. XXI Numerorum. 45. Aldus, Aspide sicca malo via defervebat eremi; eodem prorsus modo Rat. recenti manu, prioribus erasis. Emendationes huiusmodi ineptis illis correctoribus debentur, qui ea quae non intelligunt, audacter corrigunt. Nolebant, secundam in eremi corripi, et eam ob rem novum versum invexerunt. In Vat. B recenti manu factum est acris pro atris, et interpungitur versus Fervebat via sicca eremi serpentibus; acris, Iamque venenati. 46. In Urb., Pal. ac nonnullis aliis, per vulnera livida. 48. In Vat. A, virus qui temperet. In Vat., B, qui verus, sed factum qui virus. Vat. I, Weitz., virus ut temperet. Communior lectio, qui virus temperet. Titulus 13, Lacus myrrhae in eremo in Vat. B, Mar., Rat., Weitz., Thuan. In quibusdam scribitur heremo, ut in Vat. I. Giselinus habet Lacus deserti amarus. Aldus, Moses aquas amaras per lignum in dulcedinem vertit. Alex., Lacus amara in eremo. Videndum caput XV Exodi, et hymnus 5 Cath. de novo lumine vers. 93. Loco cit. Exod., vers. 23, id habetur: Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. Hinc Alexandrini inscriptio: Lacus amara, fortasse Lacus mara; in aliis, myrrha, quod ea sit amara. S. Paulinus epist. 27 ad Victricium: Quibus (epistolis) mentem nostram de peccatis amaram, quasi myrrham illam in manu Moysi per lignum mysterii, etc. Et Natali 8: Quo myrrham tristem sacri dulcedine ligni In populi potus crucis immutavit imago; et mox, Quasi tristia myrrhae Poeta hominem mutat. Prudentius cum hic, tum alibi usurpat tristificos, contristare, ut amarum significet. Vide Rosweidum in not. ad Paulin., pag. 869. ] Proditur, agnoscunt fratrem, veniaque pudescunt. |
| s. | Ignis in rubo. |
| 29 | Sentibus involitans Deus igneus ore corusco |
| 30 | Compellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum. |
| 31 | Ille capit iussus virgam: fit vipera virga. |
| 32 | Solvit vincla pedum: properat Pharaonis ad arcem. |
| s. | Iter per mare. |
| 33 | Tutus agit vir iustus iter, vel per mare magnum. |
| 34 | Ecce Dei famulis scissim freta Rubra dehiseunt, |
| 35 | Cum peccatores rabidos eadem freta mergant. |
| 36 | Obruitur Pharao: patuit via libera Mosi. |
| s. | Moses accepit legem. |
| 37 | Fumat montis apex divinis ignibus: in quo |
| 38 | Scripta decem verbis saxorum pagina Mosi |
| 39 | Traditur, ille suos suscepta lege revisit: |
| 40 | Forma sed his vituli solus Deus, et Deus aurum. |
| s. | Manna et coturnices. |
| 41 | Panibus angelicis albent tentoria patrum. |
| 42 | Certa fides facti: tenet urceus aureus exin |
| 43 | Servatum manna; ingratis venit altera nubes, |
| 44 | Atque avidos carnis saturat congesta coturnix. |
| s. | Serpens aeneus in eremo. |
| 45 | Fervebat via sicca eremi serpentibus atris, |
| 46 | Iamque venenati per livida vulnera morsus |
| 47 | Carpebant populum: sed prudens aere politum |
| 48 | Dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem |
| s. | Lacus myrrhae in eremo. |
| 49 | Aspera gustatu populo sitiente lacuna |
| 50 | Tristificos latices stagnanti felle tenebat. |
| 51 | [ 53. Moysi, pro Moyse, Iso. 54. Vitreo, lucido, Iso. 55. Septenas decies, septuaginta, Iso. 56. Pinxit, figurat, 1. 62. Meretrix, al. meritrix.---Tanta fidei vis, est, vel erat, I. 64. Offert, scilicet seipsa, I. ] [51. Vat. usus apud Teol., gurgite in isto, quod reperitur etiam in Vallic. 52. Plerique veteres scribunt conicite, non coniicite; quae tamen nunc est orthographia communior. Vat. I, concite, et supra et, ut sit concite, et in dulcem. Bongars., Concite, et in dulces vertentur amara sapores. Legendum coniicite. Fabr., Coniicite, in dulces vertentur amara sapores. Titulus 14 in Vat. B, Helim locus in eremo. Ita Alex., Mar., et Vat. 1 cum Weitzio et aliis. Rat. et Thuam., Helim lucus in eremo. Aldus, De XII fontibus et LXXX palmis (legendum LXX). Giselinus, Fontes duodecim, et palmae septuaginta. Vide cap. XV Exodi. 53. Aldus, Mosi duce; alii, Mose duce, aut Moyse. Teol., Moysi duce, nescio an data opera. 55. Aldus ediderat qui mysticus aelim; correxit qui mysticus olim: praestitisset non emendare. Scribendum quidem est Helim: sed Egm. habet aelim; alii Elim, quod amplector cum Vulg. edit. sacrae Scripturae. 56. Egm., locus. Ratio metri postulat lucus. Apostolicus numerus in duodecim fontibus signatus; numerus discipulorum, qui quodammodo apostolicus potest appellari, in palmis septuaginta. In Vulgata quidem legitur, septuaginta duos fuisse discipulos: sed in textu graeco solum est ἑβδομήκοντα, septuaginta: de qua controversia vide Brugensem ad cap. X Lucae, vers. 1, et criticos sacros. Nos Vulgatae lectionem praeferimus, et a Prudentio aliisque minorem numerum negligi defendimus. S. Ildefonsus cap. 9 de Itinere deserti, tomo I PP. Toletanorum, p. 236, Inde venitur ad duodecim fontes aquarum dulcium, et septuaginta palmarum, quae nobis ostendunt duodecim apostolos, et septuaginta discipulos, etc. Alia habet Ildefonsus, quibus Dittochaeum possis illustrare. Confer Isidorum, Quaest. in Exod. cap. 21, et quae ex eo exscribit S. Martinus Legionensis, serm. 2 de Natali Domini, § 20, pag. 297 et seq., tom. l operum, quae ex autographo notis illustrata publicavit Segoviae 1782 eminentissimus D. D. Franciscus Antonius de Lorenzana, archiepiscopus Toletanus, primas Hispaniae, suis aliorumque scriptis editis de Ecclesia benemerentissimus, nunc ipsum, dum haec edimus, merito suo ac summo omnium plausu in sacrum cardinalium collegium cooptatus. In titulo 15 lemma Duodecim lapides in Iordane, quod exstat in Vatt. B et I, Alex., Mar., Rat., Thuan. et aliis, Giselinus, Lapides duodecim in Iordane. Aldus, Filii Israel Iordanem transeunt, et ex eo lapides colligunt. Vide cap. IV Iosue, et Cath. hymn. 12, vers. 177, ubi refluens amnis dicitur, et Hamartig. vers. 482, Si ripis reflui Iordanis. 58. Wid., populus, non bene, pro populis. Vat. B, Rat., Mar., Prag., Weitz., Urb., Vat. I, reliquit. Aldus, Alex., Gis. et alii, relinquit. 60. Sich., Gisel. ad oram, Fabr., Egm., Bong. supra, ad formam. Vall., in forma. Titulus 16, Domus Raab meretricis, Thuan., Raab meretrix. Giselinus, Domus Rahab. Aldus, Raab in Hierico speculatores recepit. Cap. II Iosue. 61. Ald., Fabr., Gisel. ad marg., sola astant; melius reliqui sola stant. Giselinus simile hoc putat licentiae illi via sicca eremi supra vers. 45, sed fallitur; nam ob st dictionis sequentis vocalis brevis saepe producitur. 62. Nonnulli antiqui scribunt meritrix. Giselinus putat, posse hunc versum contra omnium codicum fidem ita inverti, vis tanta fidei est, quamvis Prudentius aliis in locis semper secundam corripuerit. Scripti constanter, tanta est fidei vis, excepto Goldasto, qui in manuali biblico legit tanta fidei vis. Paulinus non semel secundam produxit, et in re simillima carm. de S. Ioanne Bapt. habet: Auscultat nato genitrix (vis tanta fidei). Ita legerem in Prudentio, si aliquando is e in fidei produxisset, aut si membranae paterentur. Carolus Cangius Adnotat, in offic. Cicer. laudat hemistichium Prudentii levisque fidei, et reprehendit sciolos, qui ausi sint ita mutare fidei quoque plenus. In operibus quae exstant Prudentii huiusmodi hemistichium non comparet. Parrhasius vers. 428 Passionis Romani legit Aliter precabor, quam fidei ut militent: sed scripti et alii editi quos vidi habent fidele. Iso apud Goldastum in glossis legit tanta fidei vis, aut vis tanta fidei, nam addit est, vel erat pro glossa. 63. Weitz., Ald., Gis., Vall., et alii vulg., incolumi secura domo, cum Alex. a prima manu. Goldastus, a Weitzio laudatus, Vat. B, Urb., Rat., Mar. a prima manu, incolumis secura domus, et in Vat. B glossa domus esse genitivum, ut intelligamus, Raab esse securam domus incolumis, vel quod domus incolumis esset servanda. In Prag., Incolumis, secura domo, quod habet Mar. a secunda manu. Spectabile coccum vocat poeta funiculum coccineum, quo speculatores e fenestra suspensi fuerunt: de quo cap. cit. Iosue. Titulus 17. Ald., Vat. B, Mar., Rat., Samson. In Thuan., Samson leonem necat. Gis., Weitz., Samsonis leo. In Vat. A desideratur hoc tetrastichon, uti etiam in Vat. I. Deerat quoque in Alex., sed subiectum est in fine paginae. Barthius Prudentio adiudicandum censet, quamvis in suo codice illud non invenerit. Abest praeterea ab Egm. et Palat. apud Weitzium. Historia exposita patet cap. XIX et XV Iudicum. 67. Ald., Weitz., Heins., Teol., asinae; alii, asini, quod verius est: nam saepe in hoc loco sacra pagina asinum, non asinam vocat. ] Moses sanctus ait: Lignum date, gurgitem in istum |
| 52 | Coniicite: in dulcem vertentur amara saporem. |
| s. | Elim lucus in eremo. |
| 53 | Devenere viri, Mose duce, sex ubi fontes, |
| 54 | Et sex forte alii vitreo de rore rigabant |
| 55 | Septenas decies palmas: qui mysticus Elim |
| 56 | Lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit. |
| s. | Duodecim lapides in Iordane. |
| 57 | In fontem refluo Iordanis gurgite fertur, |
| 58 | Dum calcanda Dei populis vada sicca reliquit. |
| 59 | Testes bis seni lapides, quos flumine in ipso |
| 60 | Constituere patres, in formam discipulorum. |
| s. | Domus Raab meretricis. |
| 61 | Procubuit Iericho: sola stant atria Raab. |
| 62 | Hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) |
| 63 | Incolumis secura domus spectabile coccum |
| 64 | Ignibus adversis in signum sanguinis offert. |
| s. | Samson. |
| 65 | Invictum virtute comae leo frangere Samson |
| 66 | Aggreditur; necat ille feram: sed ab ore leonis |
| 67 | Mella fluunt: maxilla asini fontem vomit ultro. |
| 68 | [ 70. Pone faces, post, iuxta, I. 71. Vulpis pro vulpes, I. 72. Nunc heresis, scilicet, quae.---In agros, id est, Ecclesiae, I. 73. Et modo, et tantum, I. 75. Inde ad delicias, scilicet formans, id est adductus, I. 80. Altar, crucis, I. 84. Gaza, bona operatio.---Barbara, inculti mores, I. 90. Exsilium, scilicet suum, I. ] [68. Asino stultitiam indicari notum est. Lemma tetrastichi 18. Item Samson in Vat. B, Mar. et Rat. Aldus, De Samson. Giselinus Samsonis vulpes. Thuan., Samson vulpes capit. Alex., Samson. Legesis caput XV Iudicum. 69. Egm., mendose, trecentum. 71. Hac voce allophylus usus est Prudentius Hamartig. vers. 500. Vide notas. Hic pro Philistaeis ponitur. Aldus, ut prima in heresis non esset brevis, ita hos versus reformavit: Allophylum, segetesque cremat, nunc haeresis ignes, Callida quae vulpes, vitiorum spargit in agros. Reclamant scripti, et consuetudo Prudentii, qui primam in heresis semper corripuit. Pro vulpes alii vulpis, ut saepe dictum est. Fabr., quae callida vulpes. Titulus 19. David in Rat., Mar., Vatt. B et I, Weitzio et aliis. Aldus, David pastor ovium in regem evadit. Thuan., David Goliam sternit. Giselinus, David pastor. Lege lib. I Regum XVI et XVII. 73. Vat. A, Iessem; melius Iesse. 74. Weitzius ex Egm. notat hanc lectionem variantem olive; ego voco mendum pro ovile. 76. Alii Golian, alii Goliam scribunt. Pugnam Davidis poeta descripsit Psychom. vers. 291 et seqq., ubi ait fundali stridore, quod nunc dicit funda stridente. Tetrastichon 20. Regnum David in Mar., Rat., Vatt. B, I, Weitzio et aliis. Aldus, David rex ungitur. Thuan., De regno David. Giselinus, David rex. In Alex. hoc lemma et nonnulla alia sequentia desiderantur. 77. Egm., Vatt. A et Q, Alex., Heinsiani, mitifici. Plerique nostri, mirifici, ut Vatt. B, Q, Mar., Prag., Rat., Urb., Vall., cum Ald., Weitz., Giselino aliisque multis. Itaque id retineri posset, licet non negem, verbo mitificus poetam usum aliquando. Paschalius, de Coronis pag. 47, lib. I, cap. 15, hos versus laudat. 78. Mar., Vat. I, oleum, et cornu; alii, oleum, cornu, sine et. 80. Hoc quoque vocabulum Prudentianum est altar pro altare, hymn. S. Cassiani vers. 100, et hymno S. Eulaliae vers. 212. In Glossario nomine Isidori est altar et altare. Utuntur hac voce Alcuinus, Beda et alii. Titulus 21 est Aedificatio templi in Vatt. B, I, Mar., Rat., Gis., Thuan., Weitz. Aldus, Salomon templum aedificat, et regina austri munera affert. Vide lib. III Regum VI et X. 83. Egm., sub tempore Christum. Vat. A, sub pectore Christum. Vera lectio, sub pectore Christus. 84. Aldus, Gis. in textu, Palat., Alex., quod Graia colant, quod barbara ditent, et in Alex. glossa GRAIA, id est Graeca. Ex Egmondano citat Weitzius, quod la, fortasse quod dia, nam in Vat. A est quo dia colant, quo barbara ditent, nescio quo sensu. In Vat. N, Quo Gaza colat, quo barbara ditent, et glossa Quo, id est templo. Urb., Vatt. B, I, Q, Iso et alii cum Weitz., Quod Gaza colat, quod barbara ditent. Consonant Mar. et Rat. In Prag. quod Gaza colit, quod barbara ditent. Gis. ad marg., Goldastus in Manuali biblico, quod Gaza colentum barbara ditet. Hoc ipsum in Aldo esse Weitzius refert; non tamen sic exstat in mea editione. Sichardus habet quod Gaza colant, quod barbara ditent. In Vall., quod Gaza colat, quo barbara dicet, cum glossa sanctificet. Sed dicet a verbo dico, dicas, repugnat carmini. Gallandius Gaza mendum esse putabat. Tetrastichon 22. Aldus, De filiis prophetarum ligna caedentibus. Weitzius, Filii prophetarum ligna caedunt; caeteri, Filii prophetarum. De quibus agitur lib. IV Regum VI. Titulus 23. Captivitas Israel in plerisque. Aldus, De captivitate Hebraeorum. Confer lib. IV Regum XX, et psalmum CXXXVI. 89. Haec quoque vox peccamen Prudentium redolet. 90. Teolius observavit in uno Vat., ad arces. Sed ad amnes verum est ex psalmo laudato. De hoc hemistichio dirae Babylonis ad amnes vide proleg. num. 74, in nota. 91. Sichardus, dum patrios. Goldastus apud Weitzium, Tum patrios cantare modos praecepta, recusat Organa, quae in ramis salicis suspendit amarae. Idem habet Vat. I. Melius alii distinguunt praecepta recusat, Organaque. ] Stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus. |
| s. | Item Samson. |
| 69 | Ter centum vulpes Samson capit, ignibus armat, |
| 70 | Pone faces caudis circumligat, in sata mittit |
| 71 | Allophylum, segetesque cremat. Sic callida vulpes |
| 72 | Nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros. |
| s. | David. |
| 73 | David parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse |
| 74 | Cura gregis, citharam formans ad ovile paternum: |
| 75 | Inde ad delicias regis; mox horrida bella |
| 76 | Conserit, et funda sternit stridente Goliam. |
| s. | Regnum David. |
| 77 | Regia mitifici fulgent insignia David: |
| 78 | Sceptrum, oleum, cornu, diadema, et purpura, et ara. |
| 79 | Omnia conveniunt Christo: chlamys, atque corona, |
| 80 | Virga potestatis, cornu crucis, alter olivum. |
| s. | Aedificatio templi. |
| 81 | Aedificat templum sapientia per Salomonis |
| 82 | Obsequium: regina Austri grave congerit aurum. |
| 83 | Tempus adest, quo templum hominis sub pectore Christus |
| 84 | Aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent. |
| s. | Filii prophetarum. |
| 85 | Forte prophetarum nati dum ligna recidunt |
| 86 | Fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis. |
| 87 | Gurgite submersum est ferrum: sed mox leve lignum |
| 88 | Iniectum stagnis, ferrum revocabile fecit. |
| s. | Captivitas Israel. |
| 89 | Gens Hebraeorum peccamine capta frequenti, |
| 90 | Fleverat exsilium dirae Babylonis ad amnes: |
| 91 | Tum patrios cantare modos praecepta recusat, |
| 92 | [ 93. Hic, in hac domo, I. 94. Praescriptum, aetatis, I. 95. Tendere, prolongare.---Gradibus, lineis.---Vespera, vel vespere, I. 101. Bethlem, het liquida, I. 103. Agebat, vivebat, I., Mar ] [92. In uno Vat. apud Teolium amaris exstat pro amarae. De salice amara vide quae notat Savaro ad Sidonium pag. 119 ex Virgilio, salices carpetis amaras, ex Vitruvio, Plinio et Columella. Titulus 24. Weitz., Mar., Vatt. B, I, Domus Ezechiae. Giselinus Domus Ezechiae regis. Aldus, De Ezechia rege. Thuan., De rege Ezechia. In Rat. nullus titulus. In Urbinate traiecta sunt haec duo tetrasticha, primo loco ponitur Domus Ezechiae, secundo Captivitas Israel. Lege lib. IV Regum XX. 95. Aldus, Alex., Egm., Gisel., quod gradibus, quos vespera texerat umbra. Et Giselinus quidem advertit, antea legi tot gradibus quot, quasi ipse primus restituisset, quod iam Aldus excuderat. Vatt. B, N, Urb., Mar., Prag., Rat. aliique, tot gradibus quot. Alex. cum Giselino facit. Heins., umbram: secuti sunt alii. 96. Prag., lumine profusis, vel praefusis. Alii, perfusis. Vall., lumine perfuso. Post hoc tetrastichum in Vat. B, et Mar., Incipit de Novo Testamento. Vat. I, Weitz., Rat., Finit Vetus Testamentum. Incipit Novum Testamentum. Maria et angelus Gabriel. In Aldo solum id est Adventus Domini. In Thuan., Testamentum Novum. Annuntiatio dominica. Giselinus, Testamentum Novum. Gabriel ad Mariam. Alii aliter. Ea quae sequuntur, usque ad titulum 39, exposita sunt Cath. hymn. 9, 11, 12, et Apoth. vers. 650 et seqq. Capita Evangeliorum tantum indicabo. Annuntiatio dominica Lucae cap. I narratur. 100. Etiam hac eadem quantitate Prudentius Maria dixit Apoth. vers. 643, et Psych. vers. 88. Pro implebit habent implevit Ald., Egm., Pal., Thuan., Oxon., Heins., Teol. et alii. Implebit magis congruit verbis Evangelii. In Rat. aliena et recenti manu, prioribus erasis, O Maria, implebit, ineptissime. Prudentius in verbis Lucae videtur accipere Spiritum sanctum pro Verbo, ut fusius dicam ad vers. 266 lib. II in Symmach. Titulus 26 Civitas Bethlem, seu Bethleem, seu Bethlehem in Mar., Vat. B, Rat., Gis., Thuan., Weitz. aliisque. Aldus, Bethlem caput orbis. In Vat. I, Civitas Bethel a prima manu, recte emendatum a secunda manu. Consule cap. II Matth., ubi Bethlehem scribitur, sed poetis contractione uti licet. 101. Aldus probe ediderat Sancta Bethlem caput est orbis, quae protulit Iesum: secundis curis improbe correxit quae protulit ipsum. Prudentius non semel ex duabus primis Iesus unam longam fecit. Pro Bethlem alii scribunt Bethlehem, quod non reprehendo: nam synaeresis fieri potest. 103. Mar., Rat., hominem Iesum. 104. Prag., Mar. a prima manu, Gold. in textu, ante Deum, male. Tetrastichon 27. Magorum munera. Aldus, Magi dona ferunt. In Epiphaniae hymno et Apotheosi haec de magis historia simillimis verbis exponitur ex cap. II Matth. 108. Ald., Gis. in textu, regemque supremum. Scripti nostri, Heinsiani et Weitziani, regem quoque summum. Titulus 28, Ab angelis pastores admoniti in scriptis cum Weitzio. Aldus, Nuntiat pastoribus natum Christum. Giselinus, Angeli ad pastores. Vide Lucae cap. II. 110. Ald., Pal. et alii, De virgine. Mar., Rat., Vat. I, Weitz. aliique, Ex virgine. Giselinus, E virgine. 112. Barthius observat, adeo tenacem phraseos esse Prudentium, ut cuna in singulari numero repetiverit ex Cath. hymno 11. Sed in eo hymno, vers, 98, legi solet Et virgo feta, et cunulae, ut in notis docuimus. Lemma tetrastichi 29, Occiduntur infantes in Bethlehem., Ita Rat., Ald., Alex., Thuan. In Vat. I et Gold. Manuali biblico, Occiduntur in Bethlehem infantes. Giselinus, Infantum in Bethlehem caedes. Vat. B et Mar., Occisio infantium in Bethlehem. Weitzius, Occiduntur in Bethlehem pueri. Historiam habes Matth. cap. II. 113. In Thuan., caedibus noctis, emendatum actis. Alii, hostis. Herodes impius hostis dicitur etiam a Sedulio in hymno abecedario, A solis ortus cardine, scilicet, Hostis Herodes impie, pro quo nunc recitamus, Crudelis Herodes, Deum Regem venire quid times? ut metri ratio constet. Sed ut alias in Hymnodia Hispanica monui, dulcius restitui posset, Herodes hostis impie: atque ita fortasse Sedulius scripserit; ita certe edidit Fabricius in poetis Christianis, sed, ut puto, ex coniectura Erasmi, non ex fide codicum. ] Organaque in ramis salicis suspendit amarae. |
| s. | Domus Ezechiae. |
| 93 | Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos |
| 94 | Praescriptum proferre diem, legemque obeundi |
| 95 | Tendere: quod gradibus, quos vespera texerat umbra, |
| 96 | Lumine perfusis docuit sol versus in ortum. |
| s. | TESTAMENTUM NOVUM |
| s. | Gabriel ad Mariam. |
| 97 | Adventante Deo descendit nuntius alto |
| 98 | Gabriel Patris ex solio, sedemque repente |
| 99 | Intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit, |
| 100 | Implebit Maria: Christum paries, sacra virgo. |
| s. | Civitas Bethlehem. |
| 101 | Sancta Bethlem caput est orbis: quae protulit Iesum, |
| 102 | Orbis principium, caput ipsum principiorum. |
| 103 | Urbs hominem Christum genuit: qui Christus agebat |
| 104 | Ante Deus, quam sol fieret, quam lucifer esset. |
| s. | Magorum munera. |
| 105 | Hic pretiosa magi sub virginis ubere Christo |
| 106 | Dona ferunt puero, myrrhaeque, et thuris, et auri. |
| 107 | Miratur genitrix tot casti ventris honores, |
| 108 | Seque Deum genuisse hominem, regem quoque summum. |
| s. | Ab angelis pastores admoniti. |
| 109 | Pervigiles pastorum oculos vis luminis implet |
| 110 | Angelici, natum celebrans ex virgine Christum. |
| 111 | Inveniunt tectum pannis, praesepe iacenti |
| 112 | Cuna erat, exsultant alacres, et numen adorant. |
| s. | Occiduntur infantes in Bethlehem. |
| 113 | Impius innumeris infantum caedibus hostis |
| 114 | [ 117. Perfudit fluvio, subaudi populum, I. 121. Pinna, sancta Ecclesia, vel penna, sicut Maximus, posito exemplo, qui ambulas super pennas, I. 122. Angulus, spiritalis sensus; ipsa Ecclesia, quia in Ecclesia Golgotha, vel potius Christus, I. 125. Auspice, felici, I. ] [115. Saepe voce lacteolo utitur Prudentius; in re eadem vers. 699 Passionis Romani: Tenerumque duris ictibus tergum secent, Plus unde lactis, quam cruoris, defluat. Iuvenalis de haedulo satira 11, Qui plus lactis habet, quam sanguinis. Ausonius de Ostreis epist. 7, Carnem lacteoli sanguinis indicat. Hartmannus Sangallensis in festivitate Innocentium poetam nostrum aemulatus est: Salve, lacteolo decoratum sanguine festum. 116. Prag., udis pro calidis. Titulus 30, Baptizatur Christus, ex Vatt. B, I, Mar., Rat., Alex. In Aldo, Christus in Iordane baptizatur. Idem in Giselino. Thuan., Christus baptizatur. Lege III caput Matthaei. 117. Mar., Rat., Vallic., Vat. I, Alex. a prima manu, Thuan., perfudit, quod ex suis amplexus est Weitzius. Alii, perfundit. Et syllabam et rem imitatum esse Prudentium ex hymno Ieiunantium, monet Barthius ad haec verba pastus Baptista locustis. Certe; sed cur alia quantitate locustis efferre debuit? Iuvencus pariter lib. I, Arvis qui solitus ruralibus esse locustas. In Copa Incerti, sive Virgilii legebatur: Nunc vero in gelida sede locusta sedet. Burmannus, tom. I Anthol., pag. 716, cum aliis vult legi lacerta, sed rationem non afferunt cur debeat o in locusta esse longum. Fabricius. Comment. in poet. Christ., ait eos qui locustas putant esse Hispanorum ragustas. nondum probasse. Fabricius fortasse voluit dicere langostas, nam Hispanis nihil est ragustas. 118. Goldastus in Manuali biblico, silvarum favis, sine coniunctione que, quam exigit carmen. Male etiam Aldus, amictu pro amictus, et ridicule Vat. A, camilli pro cameli. 119. Teolius ex uno Vat. indicavit tinxit pro tinxerat. At metrum non patitur tinxit. 120. Vat. unus apud Teol., qui cunctis, quod ego invenio in Vallic. Titulus 31, Pinna templi, magno codicum scriptorum et editorum consensu. Confer Matth. cap. XXI, et psalmum CXVII, vers. 22: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. 131. In nonnullis vulg. prima mendum pro pinna. Barthius late exponit vulgarem traditionem veterum de pinna templi. Christiani quemdam lapidem, qui templi pinna olim fuit, sepositum habebant pro lapide illo angulari, cuius similitudine dixerit de se Dominus, se nimirum ex seposito lapidem factum esse angularem. Unde religio, an superstitio, velut dicti quoddam testimonium lapidem quemdam angulis conspicuum commonstrabat. Quod Barthius colligit ex hoc Prudentii loco, et ex Itinerario vetustissimo Burdigalensi, quod Petrus Pithoeus edidit, ubi haec legere licet: Ibi est et lapis angularis magnus, de quo dictum est: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes. Item ad caput anguli et sub pinna turris ipsius sunt cubicula plurima, ubi Salomon palatium habebat. Fragmenta eiusdem lapidis, quem revolutum dicebant, cum sanctis reliquiis pari veneratione colebantur, referente Gunthero monacho apud Canisium tom. V Antiquit. Eadem traditio usque ad recentiora tempora duravit, ut liquet ex Petro Bellonio, Observat. lib. II, cap. 83. Illud Barthio ultro concedo, verba sacrae paginae, quibus Christus dicitur lapis angularis, de ipso esse intelligenda, ut ornamentum domus, vivus lapis, et similia per figuram dicuntur. Et Prudentius quidem videtur ita de Christo sacra testimonia explicare, ut traditionem illam agnoscat. Caeterum nihil aliunde obstaret, quominus Dominus similitudine eius lapidis, quem Christiani veteres ostendebant, dixerit Matth. XXI, 42: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; et vers. 44: Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum: cuius rei fama ad posteros permanaverit. Caeterum si quis malit affirmare, Prudentium in hoc versu minime agnoscere traditionem illam vulgarem de lapide angulari superstite, neque, me invito, id affirmabit, neque facile revincetur. 123. Aliqui vulg., Vatt., N, Y, Z, AA, spernunt; vetustiores, sprerunt. Giselinus ad oram 2 ed., quem Iudaei reprobarunt. Aliter scripti. 124. Sich., Ald., Rat., Prag. a secunda manu, Mar., Alex., Vatt. A, B, I, Q. Weitz. cum suis mss., et lapidum compago novorum. In Prag. a prima manu, et lapidum compago priorum. Gisel. in textu, et laterum compago duorum. Heinsiani et Gis. ad marg., et lapidum compago duorum, quod exstat in Vall., Vatt. N, Y, Z, AA, BB. Barthius praefert laterum compago duorum. Faciet enim, inquit, protuberantem angulum duobus sibi iunctis eminentior, unde et lapis offensionis dicitur. Sed recte procedit lapidum compago novorum, nam Christus caput est novi templi (Ecclesiae) et compago lapidum novorum, ex quibus templum hoc consurgit, tanquam ex vivis et electis lapidibus. Ad Ephes. II, 19 et seq.: Estis cives sanctorum, et domestici Dei: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Titulus 32, Ex aqua vinum in Alex., Thuan., Ald., Weitz. In Rat., Vat. I, Aqua vinum. Vat. B, Mar., Aqua in vinum conversa. Giselinus, Vinum ex aqua factum. Vide Ioann. cap. II. Angelus M. Bandinius edidit Florentiae anno 1746 Observationes in antiquam tabulam eburneam sacra quaedam D. N. I. C mysteria anaglyphico opere exhibentem. Anterior tabulae huius facies miraculum exhibet, quo Christus aquam sex hydriis contentam in vinum convertit. 126. Vatt. B, I, Rat., Weitz., forte Galilaeis iam deerant; caeteri, ut edidimus. Prag., deerant iam. Gifanius ex vet. cod., pag. 438 Ind. Lucr. in synecphonesi seu episynaloepha communem lectionem tenuit. ] Perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, |
| 115 | Fumant lacteolo parvorum sanguine cunae, |
| 116 | Vulneribusque madent calidis pia pectora matrum |
| s. | Baptizatur Christus. |
| 117 | Perfundit fluvio pastus Baptista locustis, |
| 118 | Silvarumque favis, et amictus veste cameli, |
| 119 | Tinxerat et Christum: sed Spiritus aethere missus |
| 120 | Testatur tinctum, qui tinctis crimina donat. |
| s. | Pinna templi. |
| 121 | Excidio templi veteris stat pinna superstes. |
| 122 | Structus enim lapide ex illo manet angulus, usque |
| 123 | In saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes; |
| 124 | Nunc caput est templi, et lapidum compago novorum. |
| s. | Ex aqua vinum. |
| 125 | Foedera coniugii celebrabant auspice coetu |
| 126 | Forte Galilaei: iam deerant vina ministris |
| 127 | [ 127. Vasa aquaria, hydrias, I. 128. Inde, vel unde.---Meri veteris, vini nobilis, I. 129. Latex, scilicet erat.---Spiritus, scilicet ventus, vel flatus, I. 131. Siloam, id est missum, I. 134. Lance, disco, I. 135. Incestae, maculatae, vel stupratae, I. 136. Saltria, saltatrix, I. 138. Calce, pede.---Instabili, vento iactata.---Cumba, nave, aliter cymba, Iso. 139. Discipulum, Petrum.---Plantas, scilicet eius, I. 144. Furiare, in furias agere, I. ] [127. Vas aquarium Varro dixit. Vide Lexicon Forcellini. 128. Gifan. loc. cit., verbo UNDA, legit unde meri veteris defunditur unda, et notat, doctum hunc poetam vini undam dixisse, ut Psych. vers. 370 rorem vocat vinum. Glossa Rat. interpretatur undam copiam magnam. Plerique habent inde meri; Giselinus unde. Fabr., perfunditur, pro quo alii defunditur, alii diffunditur, alii difunditur. In Vat. A mendum insigne ordo pro unda. Titulus 33, Piscina Siloa, consentientibus plerisque scriptis, et editis. In cod. Vat. I, Piscina Syloa. Legendum cap. IX Ioann., et Apoth. vers. 680. 129. Ald., Egm., latet, quam. Pal. et Vat. A, latet, quem, cum Heinsianis. In Vatt. B, I, Mar., Prag., Rat., Alex., Weitz., Gis. et aliis, latex, quem. Teol. in uno Vat. invenit latet, quem correctum per latet, quam. Aliqui habent oris, sed legendum horis. 130. Fabr., Ald., fusam, scilicet medicinam, quod ex correctione exstat in uno Vat. apud Teol. 132. Alex. a prima manu, iussi; Egm., iussis, mendose. Tetrastichon 34, Passio Ioannis in plerisque. Giserinus, Caedes Ioannis. Weitzius Passio Ioannis Baptistae. Consule cap. XIV Matth. 133. Diligentiam Giselini in secundis curis effugit hoc mendum salvatrix corrigendum per saltatrix. Prag., posuit, male, pro poscit. 134. Aldus ita interpungit, Ioannis caput abscissum quod lance reportat. Incestae gremium ad matris fert regia donum Psaltrix. Giselinus, Alex., Vat. A, reportet. Vat. B, Mar., Prag., Rat., reportat. 135. Fabr., Gis., in gremium. 136. Rat., Sichardus, Mar., Weitz., Urb., Vatt. B, I, Q, CC, saltria. Prag., Gis., psaltria. Alex., psalteria, correctum psaltria. Aldus, psaltrix. Vatt. D, N, saltatrix sparsis; Vall., salta, et supra saltria. Praefero psaltria. Macrobius lib. II Saturn., cap. 1: Non defuere qui psaltriam intromitti peterent, ut puella ex industria supra naturam mollior, canora dulcedine, et saltationis lubrico exerceat illecebris philosophantes. Ita etiam vocant Livius et Quintilianus. Vide Bulengerum, de Conviviis. Titulus 35, Per mare ambulat Christus. Aldus, Per mare ambulasse Christum. Gis., Christus per mare ambulat. Ex Matth. cap. XIV. 138. Pro cymba alii cumba, alii cimba habent. 139. Apud Weitzium Giselinus, mortales; sed alium Weitzius voluit indicare, nam Giselinus habet mortalis. In Oxon., plantis. Vide not. vers. seq. 140. Gifanius Ind. Lucr., verbo MARE MAGNUM, legit mergitat, non mergit, at. Giselinus, mersitat. In Egm., plantas mergitur eleganti Graecismo, ut putat Heinsius. In Oxon., plantis mergitur. Apud Weitzium in unis Gold., mergitat; in Pal., mergitur. Aldus, Weitz., Mar., Rat., Prag., Alex., multique Vat., mergit, at. Aldus, manum tegit; alii, manum regit; nonnulli, manu regit, ut Vatt. D, Z, AA, et Rott., quod Heinsius non audet damnare: nam in simili versu Virgilii III Aeneid., Trunca manum pinus regit, et vestigia firmat, in pervetustis exemplaribus non paucis invenerat manu: et Prudentius Virgilium imitatus est. Tetrastichon 36, Daemon missus in porcos, ex scriptis et editis, Aldus, Daemonium missum in porcos. Vide Matth. VIII, Marci V, Lucae VIII. 142. In Rat. recenti manu, prioribus erasis, pedibus revolutus Iesu: de quo corrigendi vel corrumpendi potius genere saepius locuti sumus. 144. Vatt. B, I, Mar., Rat. a prima manu, Sich., Gis. in textu, Weitz., furiare: quod aemulatus videtur Theodulfus de eadem re, Das pecorum furiare greges, iustissime iudex apud Heinsium. Horatius lib. I, od. 25. Quae solet matres furiare equorum. Heinsiani, Ald., Pal., Vall., Alex., Urb., Vatt. D, Q, Z, raptare. Vat. N, captare, Vat. A, reputare, quae duo postrema penitus sunt reiicienda. In Mar. glossa GREGES, id est, per greges. Titulus 37. Quinque panes, et duo pisces, consentientibus omnibus editis et scriptis quos vidi. 147. Fabr., Gis., minimo. Alii, etiam Gifanius Ind. Lucr. verbo VISU, pag. 450, nimio. Dicit autem nimium fragmen, quod superfuisset, quasi superfluum, ut notat Mariettus. Haec et alia de Christi miraculis simillimis verbis in hymno Omni hora et in Apoth. explicari, ante monui. 148. Egm., mendose, opitulentia pro opulentia. Titulus 38, Lazarus suscitatus a mortuis, ex praestantioribus mss., Aldo, Weitzio, et aliis. Gis., Lazarus suscitatus. Lege Ioann. XI. Caetera desunt in Vat. A, qui corruptissimus est in aliis quae adsunt. Titulus 39, Ager sanguinis. Aldus, Ager Acheldemach. Factum narrat Matthaeus cap. XXVII. ] Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis |
| 128 | Impleri; inde meri veteris defunditur unda. |
| s. | Piscina Siloa. |
| 129 | Morborum medicina latex, quem spiritus horis |
| 130 | Eructat variis, fusum ratione latenti, |
| 131 | Siloam vocitant: sputis ubi collita caeci |
| 132 | Lumina Salvator iussit de fonte lavari. |
| s. | Passio Ioannis. |
| 133 | Praemia saltatrix poscit funebria virgo |
| 134 | Ioannis caput, abscissum quod lance reportet |
| 135 | Incestae ad gremium matris: fert regia donum |
| 136 | Psaltria, respersis manibus de sanguine iusto. |
| s. | Per mare ambulat Christus. |
| 137 | It mare medium Dominus, fluctusque liquentes |
| 138 | Calce terens, iubet instabili descendere cymba |
| 139 | Discipulum: sed mortalis trepidatio plantas |
| 140 | Mergit, at ille manum regit, et vestigia firmat. |
| s. | Daemon missus in porcos. |
| 141 | Vincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon |
| 142 | Fregerat: erumpit, pedibusque advolvitur Iesu. |
| 143 | Ast hominem Dominus sibi vindicat, et iubet hostem |
| 144 | Porcorum furiare greges, ac per freta mergi. |
| s. | Quinque panes et duo pisces. |
| 145 | Quinque Deus panes fregit, piscesque gemellos: |
| 146 | His hominum large saturavit millia quinque. |
| 147 | Implentur nimio. micarum fragmino corbes |
| 148 | Bis seni: aeternae tanta est opulentia mensae. |
| s. | Lazarus suscitatus a mortuis. |
| 149 | Conscius insignis facti locus in Bethania |
| 150 | [ 153. Acheldemach, aliter Acheldama, nomen agri, id est, ager sanguinis, Iso. 154. Exsequias, corpora, I. 159. Hic peccatores, hic, id est talis, I. 161. Stetit, aliter stitit.---Atque columnis, scilicet his, I. 165. Per utrumque latus, poetica exaggeratione rei, I. ] [153. Aldus, Acheldemach. Mar., Acheldema, sed additum ch, ut sit Acheldemach, quod exstat etiam in Prag. In Rat., Acheldemac; in Gis., Haceldema. Weitzius, Hacheldemach. In Vulgata, Haceldama, quod in textum posset induci. Mazochius vol. III Spicileg. Bibl., pag. 55, probat, adhuc medio saeculo XII hunc campum retinuisse nomen Haceldama, in eoque peregrinos fuisse tumulatos. 155. Aldus perperam, Iudae munus arctat Infelix collum laqueus. Vat. Q, Gis. ad oram, Iudae nimis arctat Infelix collum laqueus. Gis. ad marg. pro diversa lectione, Gifanius in MARE MAGNUM Ind. Lucr., Iuda nimis arctat Infelix collum laqueo. In Nomsio, Iudae minus arctat Infelix collum laqueus. Vatt. D, O, N, Iudas eminus arctat Infelix collum laqueus. Vatt. Y, AA, CC, BB, Iudas eminus arctat Infelix collum laqueo. In editione Parmensi male interpungitur: Iuda eminus arctat Infelix collum laqueo, pro crimine tanto. Vera lectio est Iuda eminus arctat Infelix collum laqueo, quam tenent Alex. (in quo supra est laqueus), Mar., Rat., Prag., Vatt. B, I, Z, Urb., Gis., Weitz., Vall. et alii. Frustra coniicit Heinsius Iudae manus arctat Infelix collum laqueo. Frustra Gifanius putat, Prudentium non ita locutum Iuda; ut enim dicit Helia, Belia, et similia, sic Iuda dicere potuit. Eleganter eminus ponitur ad significandum, Iudam suspensum periisse. In passione Romani vers. 109, Eviscerandum corpus eculeo eminus Pendere. Cathem. hymno 9, vers. 109: Hunc eminus aere ab alto. Mariettus pro eminus suspicabatur munus, id est pretium. Sed repugnat metrum. Titulus 40, Domus Caiphae. Consule Matth. XXVI. 157. Ald., Urb., Alex. a secunda manu, Heins., Teol., ecce; alii, alta, cum Mar., Vatt. B, I, Rat., Prag. 159. Aldus, mendose, peccatoris. Tetrastichon 41. Giselinus, Columna, ad quam Christus flagellatus est. Alii ut posui in textu. Vide Marci XV. 161. Vatt. B, D, I, Prag., Rat., Mar., Weitz., atque columnis. Alex., Urb., Gis., Ald., Pal. et alii, columnae, quod magis placet: nam infra veneranda columna. 162. Vat., I, Rat. a prima manu, Mar. a prima manu, Weitz, annexum tergum. Pro servile in Mar. erat servire, et glossa scilicet potuisset; postea factum servile. 163. De templo venerandae Columnae lego apud S. Hieronymum epist. 27, de Locis Hierosolymit.: Ostendebatur illic columna, ECCLESIAE PORTICUM SUSTINENS, infecta cruore Domini, ad quam vinctus dicitur et flagellatus. Hinc intelligis, quid sit templumque gerit. Beda in medio ecclesiae suo tempore fuisse testatur. Meminit quoque columnae huius et miraculorum Gregorius Turonensis in lib. de Gloria martyrum. Vide Lipsium lib II de Cruce cap. 4, ubi probat, solitos ad columnam verberari. Ea sacra columna nunc Romae exstat in templo S. Praxedis. Quippe facile haec memoria inter pios Christianos ad nos usque potuit et debuit conservari. 164. Egm., immuneres, male, pro immunes. Titulus 42 idem in omnibus quos vidi, Passio Salvatoris. 165. In aliis, transiectus; in aliis, traiectus. Coniectura quorumdam, legendum Traiectusque latus dextrum, ne scilicet utrumque latus dicatur traiectum, explosa est in not. ad hymn. Cath. 9, vers. 86, ubi hanc singularem sententiam expendimus. Vel ex hoc solo tetrasticho asseri potest, Prudentium Dittochaei esse auctorem, sibi ubique constantem. In edit. Colon. ad marg. ex vet. lib. notatum est, laticemque cruorem pro diversa scriptura, sed laticem, atque cruorem vera est scriptura. Gaspar Sagittarius edidit dissertationem de lancea, qua perforatum est latus Iesu Christi; de qua locutus sum in comment. loc. cit. Nonnulli eum vocant Carolum Sagittarium, quod nominis eius sola prima littera exprimi soleat C. Sed ea littera indicat Casparem, pro quo nos frequentius Gasparem dicimus. 166. In Gold. glossa AGIT, fudit. Aldus, victoria sanguis. Alii plerique, sanguis victoria. In Aldo deest verbum substantivum est post lavacrum. Per sanguinem, qui e latere Salvatoris fluxit, martyrium, per aquam baptismum indicari multi aiunt. Orientius apud Martenium tom. V Anecd., Martyrium sanguis sibi vindicat, unda lavacrum. Tetrastichon 43 deest in Aldo, Torn. et in multis codd. mss. Vide Matth. XXVIII; et de resurrectione sanctorum qui dormierant, cap. XXVII, vers. 53. Versus hi non videntur Prudentiani; sed constat nihilominus ex antiquis monumentis, sepulcrum et resurrectionem pingi et sculpi olim consuevisse. Exemplo sit nummus vetus cum Graeca epigraphe Anastasis, sive resurrectio, sepulcro, militibus exterritis, etc., quem beneficio eminentissimi Stephani Borgiae, antiquitatum omnium studiosissimi et peritissimi, hoc ipso tempore in sacrum cardinalium collegium ascripti, delineatum hoc loco repraesento, ut iudicium facilius ferri possit. De simili nummo diu litigarunt Ioannes Tristanus a S. Amante et Iacobus Sirmondus. Eumdem expendit Franciscus Vavassorius cap. 2 de Forma Christi, et parum exacte delineatum e suo museo cl. Victorius exhibuit in comment. de Nummo aereo, ubi de antiquis imaginibus Christi disputat, et templum rotundum vocat quod nos sepulcrum Christi diximus. Sirmondus enim existimat, esse templum Anastasin a veteribus dictum, et in loco resurrectionis erectum. Titulus 44, Mons Oliveti. In Aldo, Mons Olivetum. Lege cap. I Actuum apost. ] Vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum. |
| 151 | Apparet scissum fractis foribus monumentum, |
| 152 | Unde putrescentis redierunt membra sepulti. |
| s. | Ager sanguinis. |
| 153 | Campus Hacheldemach sceleris mercede nefandi |
| 154 | Venditus, exsequias recipit tumulosus humandas. |
| 155 | Sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus arctat |
| 156 | Infelix collum laqueo pro crimine tanto. |
| s. | Domus Caiphae. |
| 157 | Impia blasphemi cecidit domus alta Caiphae: |
| 158 | In qua pulsata est alapis facies sacra Christi. |
| 159 | Hic peccatores manet exitus: obruta quorum |
| 160 | Vita ruinosis tumulis sine fine iacebit. |
| s. | Columna ad quam flagellatus est Christus |
| 161 | Vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae |
| 162 | Annexus tergum dedit, ut servile, flagellis. |
| 163 | Perstat adhuc, templumque gerit veneranda columna, |
| 164 | Nosque docet cunctis immunes vivere flagris. |
| s. | Passio Salvatoris. |
| 165 | Traiectus per utrumque latus, laticem, atque cruorem |
| 166 | Christus agit. Sanguis victoria: lympha lavacrum est. |
| 167 | Tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones |
| 168 | Contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam. |
| s. | Sepulcrum Christi. |
| 169 | Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri: |
| 170 | [ 175. Frondibus aeternis, semper virentibus, I. 176. Probat, confirmat, I. 177. Imbri, grandine, Iso. 179. Fraudi, crimini, Iso. 184. Damnatos currere gressus, debilitatis sibi pedibus.---Damnatos, debiles, Iso, Vat. I. Laxatos, Prag. ] [173. Egm. et Gis. ad oram oliveti pro oliviferi. Latinius recte oliviferi posuit pro oliferi, quod reperit in Torn. 174. Heins., Gif. ex vet. lib. ita interpungunt, signans vestigia pacis Frondibus aeternis: praepinguis liquitur humor. Non placet: nam poeta videtur intelligere vestigia quae Christus, ad Patrem ascendens, dicitur impressa reliquisse: quae pacis vocat, ad montem oliviferum alludens, et effectum ascensionis considerans. Postea frondibus olivarum manasse humorem ait, qui donum chrismatis significaverit. Appellat autem frondes aeternas olivae, ut Virgilius lib. II Georgic., Palladia gaudent silva vivacis olivae, ut mysticum sensum praeteream. Sic hymno 12 Peristeph., vers. 34: Frondem perennem chrismatis feracem de oliva, melius quam alii fontem. De vestigiis in vertice montis Oliveti impressis plura exstant Patrum testimonia, Augustini, Paulini, Severi Sulpicii, Optati, Bedae, quorum loca indicat Calmetus in Dict. Bibl. 175. In Rat. a prima manu, linquitur, recte emendatum per liquitur. Titulus 45, Passio Stephani. In Vat. B, I, Mar., Rat., Weitzio, Passio S. Stephani. Vide cap. VI et VII Act. apostolorum. 177. Vatt. B, I, Mar., Prag., Rat., imbre. Ald., Gis., Alex., Urb. et alii, imbri, more Lucretii et antiquiorum. Omitto Weitzium, qui, nescio ex quo codice, ymbre edidit. In hymno S. Laurentii, vers. 371, Stephanus per imbrem saxeum. 178. Mar. a prima manu, cruenta. 180. Mar., Sich., Vatt. B, I a prima manu, Q, AA, Rat., Weitz., Vall., Gold. a prima manu, miseranda. Multo magis probo miranda cum Ald., Gis., Alex., Prag. et aliis. Primam coronam vocat protomartyrem Stephanum, pulchre alludens ad eius nomen. Bembus in hymn. ad S. Stephanum falso ait, minores nomen Stephano ex martyrii corona fecisse: nam ante martyrium Stephanus vocabatur. Tetrastichon 46, Porta speciosa. Ex cap. III Act. apost. 181. Prag., minus bene, speciosa. 182. Manebat superstes pars atrii gentium a Salomone constructi. Vide Villalpandum lib. III de Templo, cap. 9. Porta vero illa Speciosa ex aere Corinthio fuisse a Iosepho dicitur. 183. In multis antiquis mss., clodus ex usu veteri pro claudus. 184. Ald., Gis. in textu, Alex., Torn., Gall., Rat. pro diversa scriptura, Prag. pro glossa, laxatos. Vatt. B, I, Q, AA, Urb., Mar., Prag., Rat. a prima manu, Thuan., Weitz., Torn. in margine, Heinsius et alii, damnatos. In Vat. I glossa, debiles. Confer glossam Isonis. Heinsius ex laxatos, et apud Egm., laxatus, coniicit luxatos: quanquam putat, eleganter et poetice omnino dici posse damnatos gressus, ut Hamartig. vers. 650: Damna aures, Pater alme, meas. Teolius coniecturae Heinsii adhaesit, advertens tantum duos Vatt. habere damnatos. Lemma tituli 47, Visio Petri. In Mar. et Rat., Somnium Petri. Lege cap. X Act. apost. 185. Solent mystici visionem etiam claram, in mentis excessu a Deo infusam, somnium appellare. Prudentius, semper sui similis, de Apocalypsi Ioannis evangelistae hymn. 6 Cath., vers. 113: Tali sopore iustus Mentem relaxat heros. Cum enim visiones fere contingant in ecstasi seu alienatione mentis a sensibus corporis, congruenti vocabulo visiones per similitudinem somnia dicuntur. Somnium Epimenidis Cretensis philosophi ad annos 57 aut 50, ut alii dicunt, necnon cuiusdam pueri apud Plinium lib. VII, cap. 57, ad annos 57 per mentis excessum explicant, qui eas historias credunt: ac similiter dicunt, qui tuentur, septem sanctos Dormientes somno captos in spelunca ad ducentos fere annos revera dormiisse, quod cl. Ioseph Simonius Assemanius tom. I Bibl. Orient., pag. 335 et seqq., multis rationibus conatus est persuadere. Vide hymnum 10 Cath., not. ad vers. 56. S. Bernardus de sublimi animae contemplatione explicat somnum sponsae in Canticis cantic., ut dixi in comment. ad vers. 77 hymn. 6 Cathem. Titulus 48, Vas electionis. Giselinus, Paulus vas electionis. Adisis cap. IX Act. apost. ] Mors illi devicta iacet: calcavit abyssum. |
| 171 | Sanctorum populus superas simul ivit ad oras, |
| 172 | Seque dedit multis tactuque oculisque probandum. |
| s. | Mons Oliveti. |
| 173 | Montis Oliviferi Christus de vertice sursum |
| 174 | Ad Patrem rediit, signans vestigia pacis. |
| 175 | Frondibus aeternis praepinguis liquitur humor: |
| 176 | Qui probat infusum terris de chrismate donum. |
| s. | Passio Stephani. |
| 177 | Primus init Stephanus mercedem sanguinis, imbri |
| 178 | Afflictus lapidum: Christum tamen ille cruentus |
| 179 | Inter saxa rogat, ne sit lapidatio fraudi |
| 180 | Hostibus. O primae pietas miranda coronae! |
| s. | Porta speciosa. |
| 181 | Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt, |
| 182 | Egregium Salomonis opus: sed maius in illa |
| 183 | Christi opus emicuit: nam claudus, surgere iussus |
| 184 | Ore Petri, stupuit laxatos currere gressus. |
| s. | Visio Petri. |
| 185 | Somniat illapsum Petrus alto ex aethere discum |
| 186 | [ 188. Surgit, e somno, I. 192. Et ore potens, scilicet fit, Iso. 195. Qui evolvere, vel quia volvere, Iso. ] [189. Prag. et Rat., vestitus. Nomina et adverbia locum praesentem demonstrantia, ut hic, in his aedibus, et similia, ostendunt hos titulos pro picturis quae in templis exhiberi solebant fuisse compositos, ut dictum est num. 66 proleg. S. Paulinus de huiusmodi pictura Nat. 9: Quae super exprimitur titulis, ut littera monstret Quod manus explicuit. Ex eodem Paulino intelligitur cur duplicis Testamenti pictura duplex cibus, sive Dittochaeum possit appellari: Qui videt haec vacuis agnoscens vera figuris, Non vacua fidam tibi pascat imagine mentem. 190. Prag., fit dempto. 191. Vatt. AA, BB, fit apostolus apostolorum, per peram et contra metrum. Paulus doctor populorum dicitur, ut in hymn. SS. Apostolor. Petri et Paul gentium magister. Tetrastichon 49, Apocalypsis Ioannis. Visio exponitur ex Apocalypsi cap. IV et V. 195. Ald., Mar., Rat., Prag., Vat. B, I, Gis. in textu, Weitz. et alii, qui evolvere. Alex., Thuan, Urb., Vat. Q, Egm., qui volvere. Gisel. ad marg., quia volvere. Diversa lectio in Vall. et Vatt. Y, Z, AA, BB, CC, qui solvere. Et placet haec lectio, quae propius accedit ad Apocalypsis verba: Aperire librum, et solvere signacula eius. Caeterum gravior est auctoritas codicum, in quibus est evolvere: et evolvere pro aperire recte de volumine dicitur. In Vat. I, post ultimum versum, Expliciunt tituli historiarum. In Goldasti Manuali biblico hoc ipsum, et postea, Sequuntur glossae Isonis. ] Confertum omnigenis animalibus. Ille recusat |
| 187 | Mandere: sed Dominus iubet omnia munda putare. |
| 188 | Surgit, et immundas vocat ad mysteria gentes. |
| s. | Vas electionis. |
| 189 | Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli: |
| 190 | Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus. |
| 191 | Mox recipit visum, fit apostolus, ac populorum |
| 192 | Doctor, et ore potens corvos mutare columbis. |
| s. | Apocalypsis Ioannis. |
| 193 | Bis duodena senum sedes pateris, citharisque, |
| 194 | Totque coronarum fulgens insignibus, agnum |
| 195 | Caede cruentatum laudat: qui evolvere librum, |
| 196 | Et septem potuit signacula pandere solus. |