monumenta.ch > Livius > 124
Livius, Periochae, CXXIII <<<     >>> CXXV

Livius, Periochae, CXXIV


1 C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu adversus Brutum et Cassium pugnaverunt ita ut dextra utriusque cornua vincerent ex castra quoque utrimque ab his qui vicerant expugnarentur. Sed inaequalem fortunam partium mors Cassi fecit qui cum in eo cornu fuisset quod pulsum erat, totum exercitum fusum ratus mortem conscivit.
2 Altera dein die victus M. Brutus et ipse vitam finiit exorato Stratone, fugae comite, ut sibi gladium adigeret. Annorum erat circiter XL.
3 Q. Hortensius occisus est.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.216