monumenta.ch > Livius > 119
Livius, Periochae, CXVIII <<<     >>> CXX

Livius, Periochae, CXIX


1 C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. Ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus est.
2 Cum Pansa cos. male adversus Antonium pugnasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superveniens fusis M. Antoni copiis fortunam utriusque partis aequavit. Victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus quae sub eo erant sibi iunxit, hostisque a senatu cum omnibus qui intra praesidia eius essent iudicatus est. A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa ex vulnere quod in adverso proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti sunt.
3 Adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam habuit. Ob quae C. Caesar reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Romam cum exercitu venit et praeclusis adventu eius his qui in eum iniqui erant, cum XVIIII annos haberet, consul creatus est.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik