monumenta.ch > Livius > 114
Livius, Periochae, CXIII <<< >>> CXV
Livius, Periochae, CXIV
1 Bellum in Syria Caecilius Bassus, eques Romanus Pompeianarum partium, excitavit, relicto a legione Sexto Caesare, quae ad Bassum transierat, occisoque eo. Caesar Scipionem praetorem Iubamque vicit ad Thapsum, castris eorum expugnatis.
2 Cato audita re cum se percussisset Uticae et interveniente filio curaretur, inter ipsam curationem rescisso vulnere expiravit anno aetatis XLVIII.
3 Petreius Iubam seque interfecit. P. Scipio in nave circumventus honestae morti vocem quoque adiecit ; quaerentibus enim imperatorem hostibus dixit: "imperator se bene habet".
4 Faustus et Afranius occisi. Catonis filio venia data.
5 Brutus legatus Caesaris in Gallia Bellovacos rebellantes proelio vicit.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.212