monumenta.ch > Livius > 111
Livius, Periochae, CX <<<     >>> CXII

Livius, Periochae, CXI


1 M. Caelius Rufus praetor, cum seditiones in urbe concitaret novarum tabularum spe plebe sollicitata, abrogato magistratu pulsus urbe Miloni exuli, qui fugitivorum exercitum contraxerat, se coniunxit. Uterque, cum bellum molirentur, interfecti sunt.
2 Cleopatra, regina Aegypti, ab Ptolemaeo fratre regno pulsa est.
3 Propter Q. Cassi praetoris avaritiam crudelitatemque Cordubenses in Hispania cum duabus Varronianis legionibus a partibus Caesaris desciverunt.
4 Cn. Pompeius ad Dyrrachium obsessus a Caesare et, praesidiis eius cum magna clade diversae partis expugnatis, obsidione liberatus translato in Thessaliam bello apud Pharsaliam acie victus est. Cicero in castris remansit, vir nihil minus quam ad bella natus. Omnibusque adversarum partium, qui se potestati victoris permiserant, Caesar ignovit.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.210

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik