monumenta.ch > Livius > 110
Livius, Periochae, CIX <<< >>> CXI
Livius, Periochae, CX
1 C. Caesar Massiliam, quae portas cluserat, obsedit et relictis in obsidione urbis eius legatis C. Trebonio et D. Bruto profectus in Hispaniam L. Afranium et M. Petreium, legatus Cn. Pompei, cum VII legionibus ad Ilerdam in deditionem accepit omnesque incolumes dimisit, Varrone quoque, legato Pompei, cum exercitu in potestatem suam redacto. Gaditanis civitatem dedit. Massilienses duobus navalibus proeliis victi post longam obsidionem potestati Caesaris se permiserunt.
2 C. Antonius, legatus Caesaris, male adversus Pompeianos in Illyrico rebus gestis captus est. In quo bello Opitergini transpadani, Caesaris auxiliares, rate sua ab hostibus navibus clusa, potius quam in potestatem hostium venirent, inter se concurrentes occubuerunt.
3 C. Curio, legatus Caesaris in Africa, cum prospere adversus Varum, Pompeianarum partium ducem, pugnasset, a Iuba, rege Mauretaniae, cum exercitu caesus est.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.209
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik