monumenta.ch > Livius > 106
Livius, Periochae, CV <<<     >>> CVII

Livius, Periochae, CVI


1 Iulia, Caesaris filia, Pompei uxor, decessit, honosque ei a populo habitus est, ut in campo Martio sepeliretur.
2 Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, Eburonum rege, defecerunt. A quibus Cotta et Titurius, legati Caesaris, circumventi insidiis cum exercitu cui praeerant caesi sunt. Et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius cui in Treveris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt.
3 M. Crassus bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transiit, victusque proelio in quo et filius eius cecidit, cum reliquias exercitus in collem recepisset, evocatus in colloquium ab hostibus velut de pace acturis, quorum dum erat Surenas, conprehensusque et, nequid vivus pateretur repugnans, interfectus est.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.208