monumenta.ch > Livius > 19 > 103
Livius, Periochae, CII <<<     >>> CIV

Livius, Periochae, CIII


1 Catilina a C. Antonio procos. cum exercitu caesus est.
2 P. Clodius accusatus quod in habitu mulieris in sacrarium, in quo virum intrare nefas est, cum intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, absolutus est.
3 C. Pontinus praetor Allobrogas qui rebellaverant ad Solonem domuit.
4 P. Clodius ad plebem transiit.
5 C. Caesar Lusitanos subegit. Eoque consulatus candidato et captante rem p. invadere conspiratio inter tres civitatis principes facta est, Cn. Pompeium, M. Crassum, C. Caesarem.
6 Leges agrariae a Caesare cos. cum magna contentione invito senatu et altero cos. M. Bibulo latae sunt.
7 M. Antonius procos. in Thracia parum prospere rem gessit.
8 M. Cicero lege a P. Clodio tr. pl. lata quod indemnatos cives necavisset in exilium missus est.
9 Caesar in provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbonensem iter facere volebat.
10 Praeterea situm Galliarum continet.
11 Pompeius de liberis Mithridatis et Tigrane, Tigranis filio, triumphavit Magnusque a tota contione consalutatus est.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.206