monumenta.ch > Livius > 97
Livius, Periochae, XCVI <<< >>> XCVIII
Livius, Periochae, XCVII
1 M. Crassus praetor primum cum parte fugitivorum quae ex Gallis Germanisque constabat feliciter pugnavit, caesis hostium XXXV milia et ducibus eorum Casto et Gannico. Cum Spartaco dein debellavit, caesis eum ipso LX milibus. M. Antonius praetor bellum adversus Cretenses parum prospere susceptum morte sua finiit.
2 M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in Ponto adversus Mithridaten feliciter pugnavit, caesis hostium amplius quam LX milibus.
3 M. Crassus et Cn. Pompeius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem restituerunt. Iudicia quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanis translata sunt.
4 Mithridates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, Armeniae regem, confugit.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.203
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik