monumenta.ch > Livius > 84
Livius, Periochae, LXXXIII <<<     >>> LXXXV

Livius, Periochae, LXXXIV


1 Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se in potestate senatus respondit, si cives, qui pulsi a Cinna ad se confugerant, restituerentur. Quae condicio cum iusta senatui videretur, per Carbonem factionemque eius, cui bellum videbatur utilius, ne conveniret effectum est. Idem Carbo cum ab omnibus Italiae oppidis coloniisque obsides exigere vellet, ut fidem eorum contra Syllam obligaret, consensu senatus prohibitus est.
2 Novis civibus S. C. suffragium datum est.
3 Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, cum in Africa bellum moliretur, a C. Fabio praetore pulsus est, senatusque consultum per factionem Carbonis et Marianarum partium factum est, ut omnes ubique exercitus dimitterentur.
4 Libertini in quinque et XXX tribus distributi sunt.
5 Praeterea belli apparatum, quod contra Syllam excitabatur, continet.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.198