monumenta.ch > Livius > 79
Livius, Periochae, LXXVIII <<< >>> LXXX
Livius, Periochae, LXXIX
1 L. Cornelius Cinna cos. cum perniciosas leges per vim atque arma ferret, pulsus urbe ab Cn. Octavio collega cum sex tribunis plebis imperioque ei abrogato, corruptum Appi Claudi exercitum in potestatem suam redegit et bellum urbi intulit, arcessito C. Mario ex Africa cum filiis exulibus. In quo bello duo fratres, alter ex Pompei exercitu, alter ex Cinnae, ignorantes concurrerunt, et cum victor spoliaret occisum, agnito fratre ingenti lamentatione edita, rogo ei extructo, ipse se supra rogum transfodit et eodem igne consumptus est.
2 Et cum opprimi inter initia potuisset, Cn. Pompei fraude, qui utramque partem fovendo vires Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et Marius quattuor exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt.
3 Ostiam coloniam Marius expugnavit et crudeliter diripuit.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.195
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik