monumenta.ch > Livius > 78
Livius, Periochae, LXXVII <<< >>> LXXIX
Livius, Periochae, LXXVIII
1 Mithridates Asiam occupavit, Q. Oppium procos., item Aquilium legatum in vincula coniecit, iussuque eius, quidquid civium R. in Asia fuit uno die trucidatum est. Urbem Rhodum, quae sola in fide populi R. manserat, oppugnavit et aliquot proeliis navalibus victus recessit.
2 Archelaus, praefectus regis, in Graeciam cum exercitu venit, Athenas occupavit.
3 Praeterea trepidationem urbium insularumque, filiis ad Mithridaten, aliis ad populum R. civitates suas trahentibus, continet.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.195