monumenta.ch > Livius > 76
Livius, Periochae, LXXV <<< >>> LXXVII
Livius, Periochae, LXXVI
1 A. Gabinius legatus rebus adversus Lucanos prospere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsidione hostium castrorum cecidit.
2 Sulpicius legatus Marrucinos cecidit totamque eam regionem recepit. Cn. Pompeius procos. Vestinos et Paelignos in deditionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coeperunt.
3 Asculum a Cn. Pompeio captum est.
4 Caesis et a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius, dum Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit.
5 Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno a Mithridate, Ponti rege, pulsi sunt.
6 Praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.194