monumenta.ch > Livius > 70
Livius, Periochae, LXIX <<< >>> LXXI
Livius, Periochae, LXX
1 Cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam diceret, ipse iudices rogare noluit ; M. Antonius, qui pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut honestas cicatrices ostenderet. Indubitate absolutus est. Cicero eius rei solus auctor.
2 T. Didius procos. adversus Celtiberos feliciter pugnavit.
3 Ptolemaeus, Cyrenarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus heredem populum R. reliquit et eius regni civitates senatus liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati a rege Arsace missi venerunt ad Syllam ut amicitiam populi R. peterent.
4 P. Rutilius, vir summae innocentiae, quoniam legatus C. Muci procos. a publicanorum iniuriis Asiam defenderat, invisus equestri ordini penes quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium missus est.
5 C. Sentius praetor adversus Thracas infeliciter pugnavit.
6 Senatus, cum impotentiam equestris ordinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni vi eniti coepit ut ad se iudicia transferret, sustinente causam eius M. Livio Druso trib. pleb., qui ut vires sibi adquireret, perniciosa spe largitionum plebem concitavit.
7 Praeterea motus Syriae regnumque continet.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.191
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik