monumenta.ch > Livius > 68
Livius, Periochae, LXVII <<<     >>> LXIX

Livius, Periochae, LXVIII


1 M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos praedones--id est piratas--persecutus est.
2 C. Marius cos. summa vi oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra defendit.
3 Duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias eosdem hostes delevit, in quibus caesa traduntur hostium CC milia, capta XC.
4 Marius absens quinto cos. creatus est. Triumphum oblatum, donec et Cimbros vinceret, distulit.
5 Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat, (ad flumen Athesim cohortem quae castellum editum insederat, reliquerat, quae tamen virtute sua explicata fugientem procos. exercitumque consecuta est) in Italiam traiecissent, iunctis eiusdem Catuli et C. Mari exercitibus, proelio victi sunt ; in quo caesa traduntur hostium milia CXL, capta LX.
6 Marius totius civitatis consensu exceptus pro duobus triumphis qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conserva tam ab eo rem p. fatebantur.
7 Publicius Marcellus matre occisa primus in culleo insutus in mare praecipitatus est.
8 Ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum bellum consummaretur, refertur.
9 Bella praeterea inter Syriae reges gesta continet.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik