monumenta.ch > Livius > 61
Livius, Periochae, LX <<< >>> LXII
Livius, Periochae, LXI
1 C. Sextius procos. victa Salluviorum gente coloniam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appellatas.
2 Cn. Domitius procos. adversus Allobrogas ad oppidum Vindalium feliciter pugnavit. Quibus bellum inferendi causa fuit quod Toutomotulum, Salluviorum regem, fugientem recepissent et omni ope iuvissent, quodque Aeduorum agros, sociorum populi R., vastassent.
3 C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio cos. ex S. C. vocato ad arma populo pulsus et occisus est, et cum eo Fulvius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris.
4 Q. Fabius Maximus cos., Pauli nepos, adversus Allobrogas et Bituitum, Arvernorum regem, feliciter pugnavit. Ex Bituiti exercitu occisa milia CXX; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam profectus esset, Albam custodiendus datus est, quia contra pacem videbatur, ut in Galliam remitteretur. Decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius, conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in deditionem recepti.
5 L. Opimius accusatus apud populum a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos cives in carcerem coniecisset, absolutus est.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.187
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik