monumenta.ch > Livius > 58
Livius, Periochae, LVII <<<     >>> LIX

Livius, Periochae, LVIII


1 Tib. Sempronius Gracchus trib. pleb. cum legem agrariam ferret adversus voluntatem senatus et equestris ordinis: nequis ex publico agro plus quam mille iugera possideret, in eum furorem exarsit ut M. Octavio collegae causam diversae partis defendenti potestatem lege lata abrogaret, seque et C. Gracchum fratrem et Appium Claudium socerum triumviros ad dividendum agrum crearet. Promulgavit et aliam legem agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut idem triumviri iudicarent, qua publicus ager, qua privatus esset. Deinde cum minus agri esset quam quod dividi posset sine offensa etiam plebis, quoniam eos ad cupiditatem amplum modum sperandi incitaverat, legem se promulgaturum ostendit ut his, qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia quae regis Attali fuisset divideretur. Heredem autem populum Romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius.
2 Tot indignitatibus commotus graviter senatus, ante omnis T. Annius consularis. Qui cum in senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum delatusque plebi, rursus in eum pro rostris contionatus est. Cum iterum trib. pleb. creari vellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus occisus est, ictus primum fragmentis subselli, et inter alios qui in eadem seditione occisi erant insepultus in flumen proiectus.
3 Res praeterea in Sicilia vario eventu adversus fugitivos gestas continet.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.184

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik