monumenta.ch > Livius > 55
Livius, Periochae, LIV <<< >>> LVI
Livius, Periochae, LV
1 P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab inridente Curiatio trib. pleb. impositum, et Dec. Iunio Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum res saluberrimi exempli facta est: nam C. Matienius accusatus est apud tribunos pl., quod exercitum ex Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu virgis caesus est et sestertio nummo veniit.
2 Tribuni pleb. quia non inpetrarent ut sibi denos quos vellent milites eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt.
3 Iunius Brutus cos. in Hispania iis qui sub Viriatho militaverant agros et oppidum dedit, quod vocatum est Valentia.
4 M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est.
5 C. Hostilio Mancino cos. sacrificante pulli ex cavea evolaverunt; conscendenti deinde in navem, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox: "Mane, Mancine". Quae auspicia tristia fuisse eventu probatum est. Victus enim a Numantinis et castris exutus, cum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum his fecit ignominiosam, quam ratam esse senatus vetuit. XXXX milia Romanorum ab IIII milibus Numantinorum victa erant.
6 Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen Oblivionem transire nollent, raptum signifero signum ipse transtulit et sic ut transgrederentur persuasit.
7 Alexandri filius, rex Syriae, X annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est corruptis medicis qui illum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.182
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik