monumenta.ch > Livius > 54
Livius, Periochae, LIII <<<     >>> LV

Livius, Periochae, LIV


1 Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. Cum isdem et Numantinis pacem a populo R. infirmatam fecit.
2 Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt civium capita CCCXXVIII milia CCCCXLII.
3 Cum Macedonum legati questum de D. Iunio Silano praetore venissent, quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset, et senatus de querellis eorum vellet cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Silani, petiit impetravitque ut sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium condemnavit abdicavitque. Ac ne funeri quidem eius, cum suspendio vitam finisset, interfuit sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit.
4 Q. Fabius procos. rebus in Hispania prospere gestis labem imposuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta.
5 Viriathus a proditoribus, consilio Servili Caepionis, interfectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac nobiliter sepultus, vir duxque magnus et per XIIII annos quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius superior.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.181

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik