monumenta.ch > Livius > 51
Livius, Periochae, L <<<     >>> LII

Livius, Periochae, LI


1 Carthago, in circuitum XXIII milia patens, magno labore obsessa et per partes capta est; primum a Mancino legato, deinde a Scipione cos., cui extra sortem Africa provincia data erat. Carthaginienses portu novo, quia vetus obstructus a Scipione erat, facto et contracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque, ducis eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem expugnavit septingentesimo anno quam erat condita.
2 Spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita.
3 Vltimo urbis excidio cum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat ut ad victorem transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis ex arce praecipitavit.
4 Scipio exemplo patris sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit transfugasque ac fugitivos bestiis obiecit.
5 Belli Achaici semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis pulsati sint Corinthi, missi ut eas civitates, quae sub dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.179

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik