monumenta.ch > Livius > 50
Livius, Periochae, XLIX <<<     >>> LI

Livius, Periochae, L


1 Thessalia, cum et illam invadere armis atque occupare Pseudophilippus vellet, per legatos Romanorum auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithyniae, omnium humillimorumque vitiorum, a Nicomede filio adiuvante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur. Cum III legati ad pacem inter Nicomedem et Prusiam faciendam ab Romanis missi essent, cum unus ex his multis cicatricibus sartum caput haberet, alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit "eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere."
2 In Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Macedonum regis, inertia socordiaque similem Prusiae regem habebat, iacente eo in ganea et lustris Hammonius regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice regina et Antigonus, Demetri filius, occisi sunt.
3 Masinissa, Numidiae rex, maior XC annis decessit, vir insignis. Inter cetera iuvenalia opera, quae ad ultimum edidit adeo etiam nervis in senecta virgit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit. Inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mastanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset et dividere eos arbitro Scipione iussisset, partes administrandi regni divisit. Item Phameae Hamilconi, praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur, persuasit ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. Ex tribus legatis qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus cohorta tempestate fluctibus obrutus est.
4 Carthaginienses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem habebant, hominem proditionis suspectum, in curia occiderunt ; quae suspicio inde manavit, quod propinquus esset Gulussae Romanorum auxilia iuvantis. P. Scipio Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus. Quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine suffragantis plebis et repugnantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et consul creatus.
5 M'. Manilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnavit.
6 Pseudophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuventio praetore, ab Q. Caecilio victus captusque est, et revicta Macedonia.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.178

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik