monumenta.ch > Livius > 47
Livius, Periochae, XLVI <<<     >>> XLVIII

Livius, Periochae, XLVII


1 Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemilio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat sacrorumque quam magistratuum ius potentius fuit.
2 Lex de ambitu lata.
3 Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt civium capita CCCXVIII milia CCCXVI.
4 Princeps senatus lectus Aemilius Lepidus.
5 Inter Ptolemaeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter Aegypto, alter Cyrenis regaret.
6 Ariarathes, Cappadociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et viribus pulsus regno a senatu restitutus est.
7 Missi a senatu qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudicarent.
8 C. Marcius cos. adversus Dalmatas primum parum prospere, postea feliciter pugnavit. Cum quibus bello confligendi causa fuit quod Illyrios, socios populi R., vastaverant eamdemque gentem Cornelius Nasica cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, vastabant, subegit.
9 Praeterea res in Hispania a compluribus parum prospere gestas continet.
10 Consules anno quingentesimo nonagesimo octavo ab urbe condita magistratum kal. ian. inire coeperunt. Mutandi comitia causa fuit quod Hispani rebellabant.
11 Legati ad disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi nuntiaverunt vim navalis materiae se Carthagine deprehendisse. Aliquot praetores a provinciis avaritiae nomine accusati damnati sunt.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.172

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik