monumenta.ch > Livius > 44
Livius, Periochae, XLIII <<< >>> XLV
Livius, Periochae, XLIV
1 Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit Macedoniam et complures urbes occupavit.
2 Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus R. cum illo pacem atque amicitiam iungeret. Indigne id latum. Cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni cos. iterum mandatum esset, Paulus in contione precatus ut, quidquid diri populo R. immineret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit. Antequam confligeret, praedixit exercitui ne miraretur quod luna proxima nocte defectura erat.
3 Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus.
4 Legati Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus venerunt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum inferret.
5 Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.170