monumenta.ch > Livius > 41
Livius, Periochae, XL <<< >>> XLII
Livius, Periochae, XLI
1 Ignis in aede Vestae extinctus est.
2 Tib. Sempronius Gracchus procos. Celtiberos victos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, oppidum in Hispania, constituit. Et a Postumio Albino procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. Uterque triumphavit.
3 Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus, mortuo fratre Seleuco qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. Qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis fecit, Athenis Iovis Olympi et Antiochiae Capitolini, vilissimum regem egit. Lustrum a censoribus conditum est.
4 Censa sunt civium capita CCLVIII milia CCXCIIII.
5 Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, nequis mulierem heredem institueret.
6 Suasit legem M. Cato. Extat oratio eius.
7 Praeterea res adversus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. Miserat ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita erat. Sed et alias Graeciae civitates sollicitabat.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.169