monumenta.ch > Livius > 38
Livius, Periochae, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Livius, Periochae, XXXVIII


1 M. Fulvius cos. in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephalloniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
2 Cn. Manlius cos., collega eius, Gallograecos, Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non apparerent, vicit. Eorum origo, et quo modo ea loca, quae tenent, occupaverint, refertur.
3 Exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur. Quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta centurionem, qui ei vim intulerat, occidit.
4 Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt civium capita CCLVIII milia CCCX.
5 Cum Ariarathe, Cappadociae rege, amicitia iuncta est.
6 Cn. Manlius contradicentibus X legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa triumphavit.
7 Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt a Q. Petilio tr. pl., ut quidam a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies venit, evocatus in rostra: "hac die, inquit, Quirites, Carthaginem vici", et prosequente populo Capitolium escendit. Inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit. Incertum ibi an Romae defunctus sit ; nam monumentum eius utrobique fuit.
8 L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus tr. pl., qui antea Scipionibus inimicus fuerat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit.
9 Cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed ne quaquam tantum redactum, quantae summae erat damnatus. Conlatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik