monumenta.ch > Livius > 35
Livius, Periochae, XXXIV <<< >>> XXXVI
Livius, Periochae, XXXV
1 P. Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho adiunxerat, conlocutus est, ut si fieri posset, metum ei, quem ex populo R. conceperat, eximeret. Inter alia cum quaereret quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit Alexandrum, Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse. Exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. Ridens Scipio: "quidnam tu diceres, inquit, si me vicisses?" "Tunc vero me, inquit, et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem."
2 Inter alia prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii cos. locutam "Roma cave tibi" refertur.
3 Nabis, Lacedaemoniorum tyrannus, incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo R. sollicitabant, a populo R. descivit, sed bello adversus Philopoemenen, Achaeorum praetorem, gesto ab Aetolis interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi R. defecerunt. Cum societate iuncta Antiochus, Syriae rex, bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam.
4 Res praeterea in Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.164
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik