monumenta.ch > Livius > 34
Livius, Periochae, XXXIII <<<     >>> XXXV

Livius, Periochae, XXXIV


1 Lex Oppia, quam C. Oppius trib. pl. bello Punico de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna contentione abrogata est, cum Porcius Cato auctor fuisset ne ea lex aboleretur.
2 Is in Hispaniam profectus bello, quod Emporiis orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit.
3 T. Quintius Flamininus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eorum, Nabidem, prospere gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finiit.
4 Res praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres Gallos feliciter gestae referuntur.
5 Senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit. Id ut fieret, Sextus Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis.
6 Coloniae plures deductae sunt.
7 M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit.
8 T. Quintius Flamininus, qui Philippum, Macedonum regem, et Nabidem, Lacedaemoniorum tyrannum vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hoc triduo triumphavit.
9 Legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat, bellum cum eo moliri. Temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.163

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik