monumenta.ch > Livius > 32
Livius, Periochae, XXXI <<< >>> XXXIII
Livius, Periochae, XXXII
1 Complura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam. T. Quintius Flamininus cos. adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus Epiri fugatumque coegit in regnum reverti. Ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quintius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram. Achaei in amicitiam recepti sunt.
2 Praetorum numerus ampliatus est, ut seni crearentur. Coniuratio servorum facta de solvendis Carthaginiensium obsidibus oppressa est, duo milia D necati.
3 Cornelius Cethegus cos. Gallos Insubres proelio fudit.
4 Cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta est.
5 Praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.162
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik