monumenta.ch > Livius > 31
Livius, Periochae, XXX <<<     >>> XXXII

Livius, Periochae, XXXI


1 Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae: tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. Ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam paucis mensibus. Cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
2 Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt.
3 L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum XXXV.
4 Praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. expugnationesque urbium ab utroque factas continet. Sulpicius cos. bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis.
5 Triumphavit de Gallis L. Furius praetor.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.162