monumenta.ch > Livius > 26
Livius, Periochae, XXV <<< >>> XXVII
Livius, Periochae, XXVI
1 Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. Et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat.
2 Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Claudio coss. Principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. Cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
3 Cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIIII videreturque divina stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.
4 Res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.
Livius HOME
bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.157
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik